Latinitas bona

Palatium Victoria (Bucaresta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatium Victoria Bucarestense

Palatium Victoria (Dacoromanice Palatul Victoria), aedificium in urbe Bucaresta in sectore 1 situm, sedes consilii ministrorum Romaniae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Palatium Victoria a Foro Victoria nomen accepit. Ab anno 1937 prope Palatium Sturdza, tum sedes ministerii rerum exterarum, stilo neoclassico aedificabatur. Architectus fuit Duilius Marcu. Anno 1944 aedificium perfectum fuit, sed eodem anno bombis damno affectum est, cum aëroplana Germaniae die 24 Augusti Bucarestam aggrederentur. Pridie Michael rex Romaniae Ioannem Antonescu praesidem ministrorum deposuerat et foedus cum Germania finiverat. Die 25 Augusti Romania Germaniae bellum indixit[1]. Impetu Germanorum Palatia Sturdza et Victoria damno afflicta sunt. Palatium Sturdza anno 1946 destructum est, sed Palatium Victoria ad usque annum 1952 modo simpliciore refecta est. Nam pro marmore travertinum in parietibus externis affectum est. Ab anno 1952 consilium ministrorum et ministerium rerum exterarum sedes in hoc aedificio habet. Ab anno 1990 sedes praesidis ministrorum Romaniae est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Victoria spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]