Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bauhaus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bauhaus, Dessaviae

Bauhaus (Theodisce: Staatliches Bauhaus, nostris temporibus: Bauhaus-Universität Weimar) academia erat ergasteriis fabrum architectorum artificum instructa Vimariae, quae valde movebat architecturam modernam et genus construendorum aedificiorum publicorum generatim.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vimariae[recensere | fontem recensere]

Academia Bauhaus a Gualterio Gropius condita est, cum Universitas artium figurativarum colendarum et Schola artificiorum quaestus ab Henricus van de Velde fundata coadunarentur. Fons erant ideae novae Vilhelmi Morris cuiusdam et gregis "Arts and Crafts Movement" qui novam unionem inter artem et quaestum concilare volebant. Ea Gropius manifesto entheo confirmavit postulans confusionem omnium figurativarum artium architectura ducente. Ita omnes aedes futurae construantur. Obiter unio aesthetica inter functionem et formae exterioris fiat; quod etiam regula maximi momenti Bauhausensium erat.

Ioannes Itten pictor praeliminaria theoretica fecerat, quibus vasta formarum doctrina affixa est. Ambo erant condiciones implendae, antequam collaborare in officinis academiae possis. Ex anno 1920 principia Expressionismi paululum relicta sunt: haud fortuitu manifestum Gropianum anni 1919 xylographia Leonis Feininger ornatum est. Directio facta est in formas sobriores fabricis aptas. Discipulos callere technicas artes proprie dictas maioris maiorisque momenti erat.

Dessaviae[recensere | fontem recensere]

Anno 1925 academia transacta est Dessaviam, nuncupata Hochschule für Gestaltung. Cui aedificia affabre sed modeste concreto vitroque facta finxit Gropius ispe (officinae, exedrae praelectionum, habitacula docentium). Dessaviae functionalismus purus adhuc plus valebat rectore Ioanne Meyer, cuius etiam politica intererat. Anno 1930, Ludovicus Mies van der Rohe propositum habuit reintendere animos in artem tantummodo formalem-aestheticam. Talis obtrectatio politicorum tamen non impedivit dimissionem eius a nazistis. Clausum est collegium anno 1932 post translationem in tempus breve Berolinum; anno 1933 cuncta exsistere desinit.

Quousque collaboraverunt i.a. Lyonel Feininger, Gerardus Marcks, Paulus Klee, Anscharius Schlemmer, Basilius Kandinsky, Ladislaus Moholy-Nagy, Iosephus Albers, Herbertus Bayer et Marcellus Breuer. Eorum genus excitans movit permultos architectos et pictores toto in orbe terrarum dispersos. Praeliminaria ab Itten confecta omnibus ferme in artis universitatibus etiam nostro tempore discipulis fundamento sunt.

Archivum[recensere | fontem recensere]

Darmstadii anno 1961 factum est archivum de Bauhaus, quod anno 1971 Berolinum venit et anno 1978 in aedificio, quod Gropius ipse moliebatur, ad Canalem Landwehr sito collocatum est. Artifici Bauhaus inter Hereditates mundi ab Unesco enumenatur anno 1996.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Thomas Köster: "Bauhaus, Staatliches", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)
  • Mattheus Kries, Jolantha Kugler, "Bauhaus #itsalldesign", Catalogus exhibitionis musei Vitra et musei artis Bonnae, Weil am Rhein, Bonna 2015

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bauhaus spectant.
Incubator-logo.svg Lege Μπάουχαους ("Bauhaus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam