Băneasa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Băneasa: Via aedificia mense Octobre 2007
Regio Băneasa in urbe Bucaresta
Hortus Zoologicus in Băneasa situs
Aeroportus Aurel Vlaicu in Băneasa
Lacus Băneasa

Băneasa est Bucarestae praesens regio urbana (Dacoromanice cartier). In hac regione, quae in sectore primo ad septentrionem versus urbis sita est, sunt hortus zoologicus et aeroportus internationalis Aurel Vlaicu.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vicus et aeroportus Băneasa in latifundio Maria Bibescu, comitis Montesquiou-Fézensac (1845 - 1929) conditi sunt. Postea Băneasa pars Bucarestae facta est. Apud lacum eiusdem nominis sita est[1].

Aeroportus[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1909 hic aeroplana in caelum ascenderunt, primus navigator fuit ille Ludovicus Blériot clarus Francicus. Nomen cepit a claro aeroplaniger Aurelio Vlaicu (1882 - 1913). Ab anno 1948 hic linea aeronautica Dacoromanica "Tarom" sedem principalem habuit. Anno 2012 plurimae lineae aeronauticae in novum aeroportum in oppido Otopeni situm transmigraverunt.

Hortus Zoologicus[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1959 hac in regione Hortus Zoologicus urbis Bucarestae situs est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Băneasam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!