Vladislaus III Dracula
Jump to navigation
Jump to search
Vladislaus III Dracula (natus in Transylvania anno 1431, vitae defunctus 1476) fuit princeps, vaivoda, et waida Valachiae annis 1448, 1456–1462 et 1476. Eius imperii causa, cum Ottomani minantes essent, Valachia autonomiam suam retinuit, quam ob rem, usque ad hodiernam diem, Dracula est heros populi Romaniani. Saevissime autem rexit, hostes inimicosque palis infigens; idcirco Romaniani eum Vlad Ţepeş, hoc est "Vladislaus Perfictor", et Turcae Kaziglu Bey, "Beigus Perfigens", agnominant.
Dracula Comes, vampyrus monstruosus et persona principalis libri Stoker Dracula habetur a nonnullis nomen habere a Vladislao, sed non patet utrum huic similitudini sit aliquid praeter nomen, nam Stoker non videtur multa de Principe Wallachiae novisse.