Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Matthias Corvinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Beatrix Aragoniae et Matthias Corvinus.
Tabula regni Hungarici quo tempore Matthias Corvinus obiit.

Matthias Corvinus (Dacoromanice Matei Corvin, Hungarice Hunyadi Mátyás) (natus Claudiopoli Transylvaniae die 23 Februarii 1443; mortuus Vindobonae die 26 Aprilis 1490) fuit rex Hungaricus et simul Croaticus, et 1469–1490 usurpatorius Bohemiae rex. Postquam terras hereditarias Habsburgicas magna ex parte occupavit, 1485–1490 Vindobonae regnavit. Filius secundus erat Ioannis Hunyadi et Elisabethae Szilágy de Horogszeg. Frater maior Ladislaus vocabatur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam Catharina Podiebrad prima uxor, quam anno 1461 in matrimonium duxerat, repente anno 1464 mortua est, Matthias die 22 Decembris 1476 cum Beatrice de Aragona matrimonium iniit. Praeclarissima erat bibliotheca a Matthia creata et iniquitate temporum magna ex parte amissa, quae Bibliotheca Corviniana (aut breviter Corvina) nominatur. Ex plus quam 5000 librorum manuscriptis adhuc 107 in 33 bibliothecis noti sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthiam Corvinum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tanner, Marcus. The Raven King: Matthias Corvinus and the Fate of His Lost Library
  • Miroslava Duranková, Stará Ľubovňa: Košice east Slovakia, Press Books, 2011
  • Constantin C Giurescu,Transylvania in the history of Romania: An historical outline,Garnstone P; 1969
Reges Hungariae
Arms of Hungary.svg
Stephanus I (1000–1038)

Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916)

Carolus IV (1916–1918)