Pax Bucarestae (1913)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pax Bucarestae die 10 Augusti 1913 signatum Bellum Balcanicum Secundum inter Serbiam, Graeciam, Montem Nigrum atque Romaniam ex una parte atque Bulgariam ex altera finivit.

Bellum Secundum Balcanicum[recensere | fontem recensere]

fines in Balcania post Bellum Balcanicum Secundum

Inter Bellum Balcanicum Primum anno 1912 Serbia, Graecia, Bulgaria Mons Nigerque contra Imperium Ottomanicum vicerant atque atque coegerant, ut terram eius Balcaniae eis cederet. Sic Foedere Londinii stipulatum est. Sed mox victores, praecipue Serbia et Bulgaria acerrime inter se iurgaverunt de praeda dividenda. Itaque Serbia et Graecia foedus contra Bulgariam inierunt. Bulgaria autem die 29 Iunii 1913 inimicos sine indictione belli aggressa est. Die 15 Iulii Romania, 20 Iulii Imperium Ottomanicum, quod terras paulo antea amissas recepturum sperabat, Bulgariae bellum indixit. Quae autem celeriter multitudine hostium victa est.

Constituta foederis Pacis[recensere | fontem recensere]

Pars septentrionalis Balcaniae post Bellum Secundum Balcanicum

Itaque Bulgaria ad pacem iniquam signandam coacta est, nam omnes fere terras expugnatas cedere debuit:

  • Macedoniam ad Graeciam et Serbiam
  • Partem Scythiae Minoris ad Romaniam
  • Partem Thraciae orientalis Imperium Ottomanicum recuperavit.

Legati nationum[recensere | fontem recensere]

De pace inter alios hi legati egerunt:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]