Foedus Trium Imperiorum

E Vicipaedia
Foedus trium Imperiorum anno 1940 signatum
Legatio Iaponiae Berolini die 27 Septembris 1940

Foedus Trium Imperiorum die 27 Septembris 1940 Imperium Germanicum, Regnum Italiae atque Iaponia Berolini signaverunt: pro Germania Adolphus Hitler, pro Italia Galeatius Ciano et pro Iaponia Saburō Kurusu.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Foedus contra Regnum Unitum signatum est et orbem terrarum inter tria imperia divisit:

  • Articulo I Iaponia agnovit Germaniam et Italiam esse civitates, quibus Europae ordo distinatus sit.
  • Articulo II Germania et Italia agnoverunt, quod Iaponia Asiam Orientalem regnaret.
  • Articulo III Tria Imperia confirmaverunt se inter se auxilium latura, si unum ex eis a civitate, quae adhuc a secundo bello mundano abesset, petitum erit.
  • Articulo IV stipulatum est, ut comissiones trium imperiorum his rebus statim convenirent.
  • Articulo V constitutum est foedere praesente foedera cum Unione Sovietica non tolli.
  • Articulus VI significat foedus praesens statim valere et ad annum 1951 mansurum esse.

Aliae civitates, quae ad foedus accesserunt[recensere | fontem recensere]

Brevi tempore post aliae civitates, quae socii Germanorum fuerunt, ad foedus accesserunt: Hungaria die 20 Novembris, Romania die 23 Novembris, Slovacia die 24 Novembris 1940. Bulgaria accessit die 1 Martii 1941 et Iugoslavia die 25 Martii eiusdem anni. Sed iam 27 Septembris, postquam exercitus eius civitatis rebus novis studuit, Yugoslavia foedus reliquit, quod Germaniae casus belli fuit. Die 15 Iunii 1941 Croatia nuper libera ad foedus accessit.

Finis foderis[recensere | fontem recensere]

Cum Italia anno 1943 indutias cum alligatis fecisset et Germania die 8 Maii 1945 se tradidisset, foedus quasi sublatum est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]