Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Paulopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Paulopolis
Res apud Vicidata repertae:
Paulopolis: insigne
Civitas: Brasilia
Numerus incolarum: 11 967 825±0
Zona horaria: UTC-3
Situs interretialis
Nomen officiale: São Paulo

Gubernium

Praefectus: João Doria Júnior

Geographia

Superficies: 1 523 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Central Zone, South-Central Zone, East Zone 2, Northeast Zone, Northwest Zone, Zona Norte de São Paulo, West Zone, Southeast Zone, Southwest Zone, South Zone

Tabula geographica

Paulopolis: situs

Vide etiam paginam discretivam: Fanum Sancti Pauli (discretiva)

Paulopolis[1][2] (Lusitanice: São Paulo) est maxima et opulentissima urbs Brasiliae et caput civitatis foederalis eiusdem nominis. In hac civitate sunt plus 10 miliones habitantium. Paulopolis etiam est maxima urbs Americae Meridionalis. Altitudo media est circa 760 metra.

Paulopolis anno 1554 condita est, quando pater Nobrega primam missam Catholicam Romanam celebravit regione Paulista. Initio saeculi XX, urbs crevit adventu industriarum et populorum ex aliis nationibus, praesertim ex Italia, migrantium.

Hodie Paulopolis numquam dormit, ne noctu quidem, sed semper vivit ex magno autocinetorum et hominum commeatu. Habet etiam multos motus artium, ut musicae et theatri. Nox Paulopolitana innumeros possidet locos, ubi viri mulieresque gaudent; etiam multa scelera committuntur. Urbs saepe periculosa est.

Urbs divisa est in quinque partes: septentrionalis, centralis, meridionalis, occidentalis, et orientalis, quam incolunt qui lingua ipsorum manos appellantur. Pars centralis antiquissima est, et ibi etiamnum stat Collegium conditum saeculo XVI, quod est primum aedificium urbis.

Urbs ferriviam subterraneam possidet ex novem lineis compositam, quae plus quattuor miliones hominum quottidie transportare potest.

Loci et viae notabiles[recensere | fontem recensere]

Laophorum electricum

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Communium coniunctiones[recensere | fontem recensere]

Societates pedilusoriae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006
  2. Vb. adiect. et nomen civitatis "Paulopolitana": vide hic

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulopolim spectant.