Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Pechinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Pechinum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Res Publica Popularis Sinarum
Numerus incolarum: 21 516 000
Zona horaria: UTC+8
Situs interretialis
Pechinum: situs

Pechinum (-i, n.), Sinice 北京 sive translitteratione pinyin Běijīng, urbs capitalis rei publicae popularis Sinarum, inter frequentissimas orbis terrarum enumeranda est. Incolae 19 612 368 anno 2010 numerati sunt. Haec metropolis, media planitie Serica septentrionali sita, administratur ut municipalitas directe moderata sub administratione civitatis, cum quattuordecim districtibus urbanis suburbanisque et duobus comitatibus rusticis. A provincia Hebei atque a municipalitate vicina Tianjin, ad meridio-orientem iacente, cingitur.[1] Olympia certamina aestiva Pechini anno 2008 acta sunt.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Tabula Italica (anno 1682 edita) nomina Peking et Xuntieu urbi adhibet.

Nomen Sinense hodiernum 北京 Běijīng, anno 1403 datum, significat "caput septentrionale" ut haec urbs a Nanchino (南京 Nánjīng "caput meridianum" distinguetur. Id nomen Latine "Pechinum"[2][3] seu "Pekinum"[4] reddi solet, Anglice olim Peking et Francogallice Pékin iuxta pronuntiatum Cantonensem mercatoribus Europaeis notum. Nomen mediaevale Cambaluc, apud Marcum Paulum Venetum repertum, e verbis Mongolicis derivatur khan + balik scilicet "urbs regis": hic enim anno 1264 rex Cobila urbem aedificari iussit ubi hodie Pechinum floret, sed nomen proprium huius urbis, anno 1271 datum, fuit 大都 Dàdū, scilicet "capitale magnum". Latine interdum "Xuntienum" legitur e nomine 順天 Shùntiān anno 1403 dato.[5]

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Pechini, 1914.
Despectus in Pechinum a satellite Landsat 5, die 8 Augusti 2010.

Homines situm Pekini a primo millennio a.C.n. iam habitabant; urbs autem saeculo 13 p.C.n. rite condita est.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Ab aliis civitatibus, sed etiam ab urbibus Sericis fere omnibus, Pechinum per aëroplana attingitur quae ad aëroportum capitalem descendunt, a media urbe fere 32 chm ad boream et orientem versus distantem. Ab urbibus multis Asiaticis, Europaeis, Americanis, Pacificis capitalibus atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Pechinum volatu directo itur. Hic aëroportus mundi omnis secundus est quo ad frequentationem pertinet.

Tramina ferriviaria ab omnibus Sericae regionibus crebriter Pechinum petunt viis ferreis normalibus octo, quae a Sciamhaevo, Quancheo, Heilongjiang, Baotou, Tongliao, Yuanping, Chengde, Hongcongo oriuntur. Tramina internationalia Hanoi Vietnamiae et Pyeongyang Coreae Septentrionalis atque per ferriviam transsibericam per Ulanbatoriam Mongoliae Moscuam usque Russiae attingunt. Sunt etiam viae ferreae tres traminibus rapidissimis usitatae quae stationem meridionalem petunt, a Tianjin anno 2008 incepta, a Sciamhaevo anno 2011, a Quancheo anno 2012.

Intra urbem atque in pagos suburbanos homines circiter 8 000 000 (anno 2015) quotidie ferrivia metropolitana subterranea utebantur, cuius tramina lineis undeviginti, ferriviis ad 700 chm extendentibus, stationes 319 crebriter frequentant. Laophoriis 28 343 quotidie utebantur homines 13 390 000 anno 2011.

Clima[recensere | fontem recensere]

Vivarium Beihai, amplus hortus imperialis medio Pechino situm.

Urbi Pechino clima est continentale humidum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestate sub hippalo Asiae orientalis satis humida, autumno et hieme siccioribus, hieme etiam ventosa et frigida propter anticyclonem Sibericum, vere tempestatibus harenosis e deserto Gobi ortis obsessa; temperatura aëris minima mense Ianuario −8.4° atque mense Iulio 22°, maxima inter 2° et 31°, sed minima extrema usque hodie nota −27.4 °C (−17.3 °F) on 22 February 1966, maxima extrema 41.9 °C (107.4 °F) on 24 July 1999; pluviis mensibus Decembri et Ianuario ad 3 mm tantum, mense Iulio 185 mm, anno toto ad 572 mm tantum elevatis; diebus pluviosis mensibus Decembri, Ianuario, Februario 3, mense Iulio 14, per annum totum fere 71 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 44% et 77% reperta, horis solis fulgentis mense Decembri 181, mense Maio 283, per annum totum 2 671 relatis.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Basic Information". Beijing Municipal Bureau of Statistics .
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus.
  3. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 690
  4. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  5. "Xuntienum: Xuntien ou Pékin, ville capitale de la Chine" (p. 108 apud Google Books)
  6. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Stadium Olympicum Pechini a satellite visum.
Opera antiquiora
  • Guide for Tourists to Peking and Its Environs. Tientsin: Tientsin Press, 1897 Textus apud archive.org
  • "Peking" in N. B. Dennys, The Treaty Ports of China and Japan (Londinii: Trübner, 1867) p. 490 ff. Textus
  • "Peking" in Carl Crow, The travelers' handbook for China. 3a ed. (Novi Eboraci: Dodd, Mead, 1921) p. 199 ff. Textus
Opera recentiora

Nexus interni

Urbs Prohibita medio Pechino sita.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pechinum spectant.
Provinciae Sericae
National Emblem of the People's Republic of China.svg Republic of China National Emblem.svg
Res publica popularis Sinarum: provinciae Anhui · Fujian · Gansu · Guangdong · Guizhou · Hainan · Hebei · Heilongjiang · Henan · Hubei · Hunan · Jiangsu · Jiangxi · Jilin · Liaoning · Qinghai · Shandong · Shǎnxī · Shānxī · Sichuan · Yunnan · Zhejiang
regiones autonomae Guangxi · Neimenggu (Mongolia Citerior) · Ningxia · Xinjiang · Xizang (Tibetum)
urbes quae et provinciae Beijing · Chongqing · Shanghai · Tianjin
regiones speciales Aomen (Macaum) · Xianggang (Hongcongum)
Res publica Sinarum: Taiwan (Formosa)
Sericae et Formosae urbes milies milium incolarum
Anqiu • Anshan • Baoji • Baotou • Bazhong • Beiliu • Bijie • Bozhou • Changchun • Changde • Changsha • Changshu • Changzhou • Chaozhou • Chengdu • Chifeng • Chungkina • Cinanum • Cixi • Dalian • Daqing • Datong • Dengzhou • Dingzhou • Dongguan • Dongtai • Ezhou • Fengcheng • Focheum • Foshan • Fuqing • Fushun • Fuyang • Fuzhou • Ganzhou • Gaozhou • Gongzhuling • Guang'an • Guigang • Guilin • Guiping • Haicheng • Haikou • Haimen • Hancheum • Hanchuan • Handan • Harbinia • Hefei • Hongcongum • Huaibei • Huainan • Huai'an • Huangshi • Huazhou • Huhehaote • Huizhou • Huludao • Huzhou • Jiangmen • Jiangyin • Jianyang • Jilin • Jimo • Jingzhou • Jining • Jinjiang • Jinzhou • Kaohsiung • Kunming • Laiwu • Lanzhou • Leiyang • Leizhou • Leshan • Lianjiang • Lianyuan • Liling • Linhai • Linyi • Liuyang • Lufeng • Luoding • Luohe • Luoyang • Luzhou • Lu'an • Macheng • Maoming • Mianyang • Nanchinum • Nanchong • Nancianga • Nanning • Nantong • Nanyang • Nan'an • Neijiang • Ningbo • Pechinum • Pingdu • Pizhou • Puning • Putian • Qidong • Qingdao • Qingyuan • Qiqihar • Quancheum • Queiyanga • Rizhao • Rongcheng • Rugao • Rui'an • Sciamhaevum • Shangqiu • Shantou • Shaoxing • Shenyang • Shenzhen • Shijiazhuang • Shouguang • Siganum • Suceu • Suining • Suqian • Suzhou Anhuiensis • Taichung • Tainan • Taipeia • Taipeia Nova • Taixing • Taiyuenum • Taizhou • Tai'an • Tangshan • Tengzhou • Tianjin • Tianmen • Tianshui • Ürümqi • Wafangdian • Weifang • Wenling • Wenzhou • Wuchuan • Wuhan • Wuhu • Wuxi • Xiamen • Xiangcheng • Xiangyang • Xiantao • Xianyang • Xinghua • Xingning • Xintai • Xinyang • Xinyi • Xinyu • Xuanwei • Xuzhou • Yancheng • Yangchun • Yangzhou • Yantai • Yibin • Yichang • Yingde • Yiyang • Yongcheng • Yongzhou • Yueqing • Yunfu • Yushu • Yuzhou • Zaoyang • Zaozhuang • Zhanjiang • Zhengzhou • Zhenjiang • Zhongshan • Zhongxiang • Zhucheng • Zhuhai • Zhuji • Zibo • Zigong • Zoucheng