Ferrivia metropolitana Bucarestensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Metroul din București—Ferrivia metropolitana Bucarestensis
M4Străulești
Laminorului
Parc Bazilescu
Jiului
1 Mai
PiperaM3
Grivița
Aurel Vlaicu
Basarab
Aviatorilor
Crângași
Petrache Poenaru
Gara de NordM4 Bahn aus Zusatzzeichen 1024-15 A.png
Grozăvești
M3Preciziei
Piața Victoriei
Păcii
Ștefan cel Mare
Gorjului
Piaţa Romană
Lujerului
Obor
Politehnica
Universitate
M5Eroilor
Iancului
Izvor
Piața Unirii
Piața Muncii
Academia Militară
Timpuri Noi
Orizont
Mihai Bravu
Favorit
DristorM1
Tudor Vladimirescu
Nicolae Grigorescu
M5Parc Drumul Taberei
1 Decembrie 1918
Tineretului
Nicolae Teclu
Eroii Revolutiei
Anghel SalignyM3
Constantin Brâncoveanu
Titan
Piaţa Sudului
Costin Georgian
Apărătorii Patriei
Republica
Dimitrie Leonida
PantelimonM1
M2Berceni

Fons principalis: Metro București

Ferrivia metropolitana Bucarestensis (Dacoromanice Metroul din București), via ferrea praecipue subterranea, urbem Bucarestam permeat. Prima linea ab anno 1979 adhibetur. Lineae quattuor, coloribus distinctae, iam frequentantur. Quinta linea mense Decembri 2019 partim conficitur.

Linea 1[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Ceaușescu secundam lineae primae partem anno 1981 inaugurans

Linea 1, colore flavo denotata, a statione Dristor mediam urbem totam circuit et ad stationem Pantelimon terminum habet, stationibus viginti. A die 19 Novembris 1979 frequentatur.

Linea 2[recensere | fontem recensere]

Linea 2, colore cyaneo denotata, a statione Pipera meridiei versus ad stationem Berceni pergit, stationibus quattuordecim. A die 28 Decembris 1981 frequentatur.

Linea 3[recensere | fontem recensere]

Linea 3, colore rubro distincta, a statione Preciziei orienti versus ad stationem Anghel Saligny pergit, via ferrea lineae 1 partim utens, stationibus quindecim. Viis ferreis iam diu stratis, linea 3 partim anno 1989, partim 2008 e linea 1 separata est.

Linea 4[recensere | fontem recensere]

Linea 4, colore viridi distincta, stationibus octo, a statione Străulești incipiens suburbia borealia permeat et ad magnam stationem Septentrionalem terminum habet, ubi cum linea 1 viisque ferreis nationalibus concurrit. A die 1 Martii 2000 frequentatur.

Linea 5[recensere | fontem recensere]

Linea 5, colore aurantiaco denotata, a statione Eroilor incipiens ubi cum lineis 1 et 3 concurret, suburbia occidentalia permeabit usque ad stationem Parc Drumul Taberei. Mense Decembri 2019 frequentabitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam metropolitanam Bucarestensem spectant.