Ioannes Bunin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Bunin
Иван Бунин
Ioannes Bunin
Natus 22 Octobris 1870
Voronegiae
Obiit 8 Novembris 1953
Lutetiae

Ioannes Alexii filius Bunin (Russice Иван Алексеевич Бунин, tr. Ivan Alekseevič Bunin; 22 Octobris 18708 Novembris 1953) fuit poeta et scriptor Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Bunin nobili et pauperi familia natus est die 10 Octobris (22 Octobris Calendarii Gregoriani) anno 1870 Voronegiae in urbe Russica. Pueritiam suam in praediolo rustico nomine Butyrki gubernii Orelensis degit. Anno 1881 factus est discipulus gymnasii in urbe Elec, sed quattuor annos post in gymnasii studio cessavit et educationem suam domi continuavit, a fratre suo seniore instructus. Iuvenis in correctoris, statistici, bibliothecarii et actorum diurnorum relatoris munere cupiebat operari.

Bunin, qui iam ab septimo aetatis suae anno versus faciebat, opera sua poetica publicabat ab anno 1887, quo anno duo carmina eius in lucem edita sunt. Anno 1891 in urbe Orel (ubi ab autumno anni 1889 colebat) primum librum versuum suorum, ab anno 1887 ad 1891 scriptorum, edidit. Ab mense Augusto anni 1892 Ioannes Bunin in administratione Poltavae (in territorio Ucrainae, illo tempore partis Imperii Russici) laborabat et opera sua in actis diurnariis urbis illius publicabat. Anno illo versus poetae huius in ephemeridibus metropoli primo publicata sunt. Ab anno 1893 ad 1894 Bunin affectus est a doctrina Leonis Tolstoj, colonias sectatorum doctrinae illius in Ucraina visitavit. Multos annos post, creavit tractatum de scriptore illo, vocabulo Liberatio Tolstoj («Освобождение Толстого», anno 1937 prodiit). Ineunte anno 1895 Bunin Petropolim et dein Moscuam migravit, ibi cum scriptoribus poetisque Russicis celeberrimis communicabat. Anno 1896 ille translationem suam poeticam notabilem Cantionis de Hiawatha (The Song of Hiawatha) Henrici W. Longfellow in lucem edidit. Ille etiam certa alia opera poetarum extraneorum (Byron, de Musset, Mickiewicz, etc.) in Russicum traduxit. Anno 1903 Ioannes Bunin affectus est Praemio Puškiniano pro versione Cantionis de Hiawatha et pro libro versuum suorum nomine Defoliatio («Листопад»), anno 1901 publicato. Carmina, in Defoliatione inclusa, sunt exemplum perfectionis versus in formis traditionalibus artis poeticae Russicae saeculi XIX in creatura poetae huius, ut plurimum Russiae dedicata.

Praeter versus, Bunin multas narrationes prosaicas parvas scripsit. Depauperationem villarum nobilitatis monstravit, e.g., in narratu suo Poma Antonovcensia («Антоновские яблоки»), anno 1900 publicato. Narratiuncula Rus («Деревня»), anno 1910 publicata et auctorem suam gloriam facens, exemplum est descriptionis aspectuum indignorum vitae rusticae in creatura huius scriptoris. Bunin mala societatis humanae arguit in multis operibus suis litterariis, quorum est, e.g., Dominus de Sancto Francisco («Господин из Сан-Франциско», anno 1915 prodiit).

Ioannes Bunin multum vectabatur. In multos locos Imperii Russici, etiam in Germaniam, Franciam, Helvetiam, Italiam, Imperium Ottomanicum (urbem Constantinopolim, Aegyptum, Syriam et Palaestinam visitavit), Taprobane, etc., itinera fecit. Impressiones, quas Bunin tempore peregrinationium recepit, factae sunt basis certorum narrationium eius. E.g., series summariorum nomine Templum Solis («Храм Солнца», annis 19071911 prodiit) est summa itineris scriptoris huius in orientem.

Anno 1909 Bunin electus est socius honorarius Academiae Scientiarum Petropolitanae. Eodem anno affectus est secundo Praemio Puškiniano.

Ioannes Bunin primum bellum mundanum et revolutionem Februariam in Russia sicut omen scandali omnirussici aestimavit. Revolutionem Octobris Russicam damnavit et anno 1920 emigravit.

In emigratione Bunin praesertim in Francia colebat. Ibi decem novos libros prosaicos creavit. Anno 1929 Lutetiae librem versuum suorum edidit. Anno 1943 Ioannes Bunin Novi Eboraci publicavit Ambulacra obscura («Тёмные аллеи»), librum narrationium suarum de amore. (Thema amoris fatalis factum est unum ex centralibus in creatura sera huius scriptoris.) Scripsit Memorias («Воспоминания»), quae anno 1950 Lutetiae in lucem editae sunt.

Anno 1933 Ioannes Bunin affectus est Praemio Nobeliano Litteraturae.

Bunin, annis ultimis vitae suae egenus, mortuus est Lutetiae 8 Novembris anno 1953. Anno 1954 factus est primus ex scriptoribus Russiae, post Revolutionem Octobris ad perpetuitatem de terra illa emigrantibus, quorum opera in Unione Sovietica publicata sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Bunin. Chronologia vitae (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Historia patria: encyclopaedia, volumen primum = Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А – Д/ Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. – ISBN 5-85270-049-5, ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bunin spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg