Michael Le Quien

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Michael Le Quien (natus die 8 Octobris 1661 Gesoriaci, mortuus 12 Martii 1733 rerum historicarum scriptor Francicus erat.

Collegio Plessaei-Dormiano eruditus anno suo vicesimo Scti. Germani de Pratis monachus factus est. Conventus Scti. Honorati vico siti bibliothecarius linguis Graeca, Latina, Arabica, hebraicaque pollebat.

Inter opera eius nominari possunt:

  • Defensio textus hebraici versionisque vulgatae, gallice composita Parisiis anno 1690 edita. Hoc opus apud apud I.-B.Migne Scripturae sacrae cursum, tomum III (Parisiis anno 1861 editum) reperiri potest.
  • Panoplia contra Schisma Graecorum, Parisiis, 1718.
  • Oriens Christianus, magnum opus postume editum, Parisiis, 1740.
  • Sancti Iohannis Damasceni Opera, Parisiis, 1712.