Alexius Koltsov

E Vicipaedia
Wikidata Alexius Koltsov
Res apud Vicidata repertae:
Alexius Koltsov: imago
Alexius Koltsov: imago
Nativitas: 3 Octobris 1809; Voronegia
Obitus: 29 Octobris 1842; Voronegia
Patria: Imperium Russicum

Alexius Basilii filius Koltsov (Russice Алексей Васильевич Кольцов, tr. Aleksej Vasil'evič Kol'cov; Voronegiae natus die 3 Octobris[1] 1809, ibidem mortuus die 29 Octobris[2] 1842) fuit poeta Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Mercatoris filius fuit et negotiis patris usque ad mortem operam dabat. Collectionem versuum anno 1835 edidit. Carmina more populari scripta et dumae, quod est genus poeseos epicolyricae Russiae meridionalis, famam praecipuam acceperunt. Pentesyllabus accentum in syllaba tertia habens, quo saepe utebatur, saepe pentesyllabus Koltsovianus Russice appellatur. A phthisi annos 33 natus mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Koltsov spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!