Robertus Ludovicus Stevenson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Ludovicus Stevenson, anno 1892, a Girolamo Nerli pictus.

Robertus Ludovicus Stevenson (13 Novembris 18503 Decembris 1894) fuit scriptor et poeta Scoticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Robert Balfour Stevenson Edimburgi, in Scotia, die 13 Novembris 1850. Pater Thomas Stevenson, et avus Robertus Stevenson fuit; ambo, etiam proavus, pharos aedificaverunt. Morbo pulmonum laborans Robertus Stevenson Franciam Scotia mitiorem petivit, ut saluti consuleret, et ibi Fanny Osbourne mulierem Civitatum Foederatarum cognovit, quam postea uxorem duxit.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Stevenson quattuor annos Apiam habitavit, ibi obiit, et sepultus est super Montem Vaeam, qui prospicit in urbem et suam domum, Vailimam, nunc museum ad memoriam suam dicatum.

Tumulus Stevenson super Montem Vaeam

Mythistoriae[recensere | fontem recensere]

Compositiones musicae[recensere | fontem recensere]

Stevenson tibiā cecinit, et composuit carmina generis quod inter populum Californensem favorem habuit annis 1880. Nomina suorum carminum comprehendunt "Fanfare," "Tune for Flageolet," "Habanera," et "Quadrille." Robertus Hughes anno 1968 nonnullos ex his carminibus pro symphonia camerata ordinavit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harman, Claire. 2005. {?} Robert Louis Stevenson: A Biography. HarperCollins. ISBN 0-00-711321-8. A Matthew Sturgis consideratus in Times Literary Supplement, 11 Martii 2005, pagina 8.
  • Bowman, James Cloyd. 1918. An Inland Voyage and Travels with a Donkey.
  • O'Brien, Robert. This Is San Francisco, 1948, reprint Chronicle Books 1994

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Ludovicum Stevenson spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg