Pandanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pandanus
Fructus Pandani utilis
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Pandanales
Familia: Pandanaceae
Genus: Pandanus
Parkinson
Species

Vide Commentarium.

Pandanus (e verbo Malayano pandan[1]) est genus Monocotyledonum cui sunt circa sescenti species notae. Plantae magnitudine inter se variant a parvis fruticibus minus quam 1 m altis, ad medios arbores 20 m altos, usitate aulaeo lato et moderato auctus modo. Truncus est crassus, late ramificans, multis cicatricibus foliorum annulatus.

Plantae sunt dioeciae, floribus maribus femineisque a plantis separatis genitis. Flores arboris maris sunt 2–3 cm longi et fragrantes, ab angustis albis bracteis cincti; arbor feminea flores rotundos gignit, fructus etiam a bracteis cinctis. Fructus sunt globosi, 10–20 cm lati, in multis sectionibus prismaticis consistentes, fructuum Ananatis comosi similibus. Usitate, color fructus maturescentis a viride ad aurantiacum clarum vel rubrum commutatur. Fructus nonnullarum specierum edules sunt, et comeduntur ab animalibus, cancris, chiropteris, elephantibus, rattis, varanis inclusis; sed fructus plurimarum specierum praecipue ab aqua disperguntur.

Species delectae[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford English Dictionary, s.v. pandanus (ex Marsden).

Nexus externi et fontes[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pandanaceas spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!