Niau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Atollum Niau ex satellite NASA.

Niau est parvum atollum in Polynesia Francica situm, in commune Fakarava Insularum Tuamotuanarum administratum. Huic atollo est latus scopulus marginalis et area chiliometrorum quadratorum viginti.

Lacuna est paludosa, supersalsus, terraque omnino inclusa. Angustus soli tractus eam cingens vegetationem paludinosam sustinet. Area lacunae est triginta tres chiliometra quadrata, et ei est inusitatus color viridis.

Solus locus humanus in insula est Tupana, cui numerus habitantium anno 2012 fuit 226.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primus Europaeus qui Niau visitavit fuit Fabianus Gottlieb von Bellingshausen, explorator Russicus, qui in navibus Vostok et Mirni anno 1820 navigavit. Insulam "Greig" nominavit.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Niau est unus ex paucis locis ubi conservatur primum oecosystema Tuamotuense, silva humida tropica, hic feo appellata.[1] Hoc oecosystema est mixta foliorum latorum silva,[2] quae in paene omnibus atollis aliis evanescuit. Silva in media insula iam superest, nonnullas endemicas plantarum animaliumque species comprehendens.

Todiramphus gambieri, avis parva, nunc periclitatissima et in Insulis Gambieranis iam dudum exstincta, solum in Niau habitat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Niau tropical forest - feo". Wondermondo 
  2. "Tuamotu tropical moist forests". Terrestrial Ecoregions. World Wildlife Fund .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Hydrologia Haec stipula ad hydrologiam spectat. Amplifica, si potes!