Sic transit gloria mundi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sic transit gloria mundi est locutio historica.

Verba Sancte Pater, sic transit gloria mundi ter dicuntur in caerimonia investitionis Papae a monacho dum comburit stuppam ante pedes novi Pontificis Romani cum triregno paene incoronatus. Huius ritus mentiones a saeculo tertio decimo in scriptis Stephani de Borbone apparent. De quo etiam loquitur presbyter et historicus Adam de Usk anno 1404 incoronationis Innocentii VIII.

Est etiam traditio Byzantina, in qua ei conferebantur ossa humana et cineres cui corona dabatur.

Secundum antiquissimam traditionem Romanam, triumphatorem laureatum sequebatur servus murmurans "Memento te hominem esse" dum pompa triumphalis in viis Romaanis procedit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]