Sacri Ordines

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ordines sacri in ecclesiis Christianis sunt praecipuae partes intra ecclesiam.

In Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Sacramentum ordinis est sacramentum Catholicum. Ex canone 1008 Codicis Iuris Canonici:

"Sacramento ordinis ex divina institutione inter christifideles quidam, charactere indelebili quo signantur, constituuntur sacri ministri, qui nempe consecrantur et deputantur ut, pro suo quisque gradu, in persona Christi Capitis munera docendi, sanctificandi et regendi adimplentes Dei populum pascant."

Ordines sunt episcopatus et presbyteratus et diaconatus, qui "conferuntur manuum impositione et precatione consecratoria, quam pro singulis gradibus libri liturgici praescribunt". Antea conferebantur etiam ordines minores: subdiaconatus, acolythatus, lectoratus, exorcistatus, ostiariatus.