Benedictio urbi et orbi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Benedictio urbi et orbi est sollemnis benedictio papae, ut episcopo Sanctae Romanae ecclesiae ("urbi") et pastori universali ("orbi") reservata, data et proclamata in sollemnitatibus maximis, id est Christi Natali et Paschis.

Haec benedictio recipi postest a fidelibus ante papam praesentibus ("urbi") et per radiophonicas aut televisivas transmissiones ("orbi") eum audientibus, sicut etiam indulgentia plenaria in hac sollemni benedictione inclusa.

Textus[recensere | fontem recensere]

Sancti Apostoli Petrus et Paulus, de quorum potestate et auctoritate confidimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum.
R./ Amen.
Precibus et meritis beatæ Mariae semper Virginis, beati Michaelis Archangeli, beati Ioannis Baptistæ et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum misereatur vestri omnipotens Deus et dimissis omnibus peccatis vestris, perducat vos Iesus Christus ad vitam æternam.
R./ Amen.
Indulgentiam, absolutionem et remissionem omnium peccatorum vestrorum, spatium verae et fructuosae pænitentiæ, cor semper pænitens et emendationem vitae, gratiam et consolationem sancti Spiritus et finalem perseverantiam in bonis operibus, tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus.
R./ Amen.
Et benedictio Dei omnipotentis: Pa + tris et Fi + lii et Spiritus + Sancti descendat super vos et maneat semper.
R./ Amen.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]