Ritus Antiochenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ritus Antiochenus est forma liturgica Patriarchatus Antiocheni et ecclesiarum ex eo ortarum: Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum (parte Indica inclusa), Ecclesia Syro-Malankara Orthodoxa, Ecclesia Syro-Catholica et Ecclesia Syro-Malankara Catholica. Etiam Ritus (vel Liturgia) Syrorum Purus sive Occidentalis appellatus a Ritu Chaldaico sive Ritu Syrorum Orientali distinguendus est.

Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum, Patriarchatus Antiochenus Chalcedonensium, Ritum Antiochenum paulatim paene ex toto cum Ritu Byzantino commutavit. Primo interpretatione Syrica celebrari solebat, Aevo Novo plerumque Lingua Arabica.

Patriarchatus Hierosolymitanus propriam liturgiam iam Medio Aevo deseruit Ritum Byzantinum suscipiens. Reliquiae Liturgiae Veteris Hierosolymitanae a liturgiae peritis colliguntur, sed nondum penitus indagatae sunt.

Ritui Antiocheno valde propinquus est Ritus Syro-Maroniticus, liturgia Maronitarum.

Liturgia Syriaca et Liturgia Maronitica una Liturgias Syro-Occidentales formant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!