Pallium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Temporibus antiquis recentioribusque Imperii Romani, pallium erat nomen vestimenti quod Graeci himation vocabant.

Erat lata panni taenia rectangularis quae circum corpus involvebatur et cuius pars bracchio sinistro retinebatur.

Usus[recensere | fontem recensere]

Verbum pallium designat apud latinos himation graecorum.
Missionarius Buddhista, qui Caeruleum Flumen vectus harundine transit, vestitus pallio philosophorum Graecorum.
Temporibus nostris, Dalaeus Lama semper indutus est pallio philosophico.
Sanctus Paulus vestitus tunica et pallio philosophico. (Imago antiqua)


Pallium erat vestimentum peculiare Graecorum, cuius exempla statuae oratorum antiquorum usque ad nos servavit.

Hac de causa, comoediae latinae quarum fabulae ad Graeciam referebant, fabulae palliatae vocabantur, e contra "fabulae togatae" ad mores Romanos alludebant.

Pallium supra tunicam gerebatur, eiusque colores variegabant, sic erant pallia lutea, caerulea, rubra etc...

Postea, Romae pallium factum est vestimentum philosophorum, sic ut scribebat Ammianus Marcellinus, "ad pallium reverti" significabat "ad vitam philosophicam revenire".

Fautores morum et philosophiae Graecae, paedagogi et artium cultores primum pallio Romae se induerunt ut nobis narrat Titus Livius (XXIX, 10), quia facilius erat quam cum toga sollemni cum pallio ambulare. Postea, omnes classes populi pallio sese vestierunt, ita ut Augustus Imperator vellet id pro toga ut vestimentum nationale imponere, sed frustra quia Senatus has res novas noluisset, ut nobis Suetonius commemorat (Vita Augusti, 40).

Secundum testimonium Valerii Maximi (VI, 9, ext. 1), pallium tam palam in triviis quam in cenis in usu erat.

Apuleius nobis describit modum elegantem quo pallium est involvendum (Apuleius, Metamorphoses, XI, 3).

Si evangelistam Matthaeum legimus (V, 40) erat vestimentum primorum christicolarum: "et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (editio Nestle-Aland, p. 11, in textu graeco verbum usitatum est himation.).

In catacumbis Iesus repraesentatur vestitus pallio.

Tertullianus ipse scripsit librum famosum cui titulus est "de Pallio", in quo tractat de sensu symbolico huius vestimenti. Etenim reiecit togam civis Romani ad vestimentum spiritale induendum.

A tempore Alexandri Magni, pallium enim erat vestis philosophorum et migravit usque ad longinquissimas provincias Afghanistani sive Mediae in imperio graeco-buddhistico, ut demonstrant statuae graeco-buddhisticae quibus apparet his in provinciis usque ad tempora nostra pallium remansisse ut vestimentum sapientis.

Ita ab his temporibus pallio Dalaeus Lama et philosophi sectae Buddhisticae semper vestiuntur.

Bibliographicus index[recensere | fontem recensere]

  • Gaston Boissier,Le traité du manteau de Tertullien, Revue des Deux Mondes 94.5 (1889) pp. 50-78.
  • Gaston Boissier (1823-1908), La fin du paganisme, tomus primus, Lutetiae, Hachette, 1930 (videsis: in liber tertio, capitulo I, "Le traité du manteau de Tertullien" paginae 221 ad 259.
  • M. Bieber, Entwicklungsgeschichte der griechichen Tracht, secunda editio, 1967.
  • Alanus Van Dievoet, "De pallio Dalaei Lamae", in commentariis, Melissa, Bruxellis, n° 146, 2008, p.16.
  • Vide quoque veterem iconographiam christianam de pallio sive himatio Christi.
  • Vide quoque primas imagines Buddhae in arte graeco-buddistica, in quibus apparet usus pallii. Buddistae dederunt pallio nomen "kesa", quod significat "pallium luteum".

Nexus exteriores[recensere | fontem recensere]

Pallium in liturgia Ecclesiae catholicae[recensere | fontem recensere]

Vide sub verbo: Pallium (Liturgia)