Unctio infirmorum

E Vicipaedia
(Redirectum de Unctio Infirmorum)
Unctio extrema, pars septem Sacramentorum (1445) depictus a Rogerio van der Weyden.

Unctio infirmorum, sive extrema unctio, est sacramentum Ecclesiae Catholicae Romanae.

Ut aegrotis praebeatur, expressis verbis iam in ea epistula, quae ad Iacobum apostolum[1] adscribi solet, suadetur. Canone 998 Codicis Iuris Canonici haec constituta sunt: Unctio Infirmorum», qua Ecclesia fideles periculose aegrotantes Domino patienti et glorificato, ut eos allevet et salvet, commendat, confertur eos linendo oleo atque verba proferendo in liturgicis libris praescripta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iacobus, Epistula 5,14 s.

Nexus Externus[recensere | fontem recensere]