Christina Fernández de Kirchner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christina Fernández de Kirchner
Christina Fernández de Kirchner una cum papa Francisco die 18 Martii 2013. Christina Fernández de Kirchner porrigit chartam cum inscriptione Latina.

Christina Elisabeth Fernández de Kirchner (nata die 19 Februarii 1953 in Ringuelet iuxta La Plata, Bonaëropoli), alumna Universitatis nationalis Platensis et causidica, est politicorum perita Argentina. Fuit Argentinae Prima Domina ab anno 2003 usque ad diem 10 Decembris 2007, cum ipsa Argentinae praeses creata est et ergo marito suo successit. Die 23 Octobris 2011 iterum electa est.

Christina Kirchner est duorum liberorum mater: Maximi (1977) et Florentiae (1990)

Photographema Christinae Fernández de Kirchner cum inscriptione Latina[recensere | fontem recensere]

Exstat photographema Christinae Fernández de Kirchner stantis iuxta Franciscum papam et porrigentis schedam cum inscriptione Latina, quae est haec :



BENEDICTVS PP. XVI
PONTIFICATVS SVI DVM V AGIT ANNVM
PACIS FACTVM AMICITIAEQVE FOEDVS
IOANNE PAVLO PP II INTERCEDENTE
XXV TRANSACTO ANNO
GRATAE MEMORESQVE RECOLVNT
*
MICHAELA BACHELET JERIA
CHILIAE PRAESES
*
CHRISTINA FERNANDEZ DE KIRCHNER
ARGENTINAE PRAESES
*
CASINA PII IV
DIE XXVIII M. NOV. A. D. MMIX

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christinam Fernández de Kirchner spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!