Stiria (meteorologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stiriae a tecto pendentes.

Stiria est glacies in paene coni figuram frigore concrescens, cum aquae liquor guttatim de ramis arboris aut de margine cuiusdam rei (sicut tecti, scrobis, stillicidii) devexo itinere deorsum meat. Vix de margine decidit aquae gutta, cum iam ita glaciatur, ut pars fiat externi stiriae parieticuli. Itaque interna pars stiriae concrescentis cava aut liquore plena esse solet.

Stiriae eodem fere modo formantur ac stalactites.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!