Apenninus
E Vicipaedia
Apenninus, accuratius Āpennīnus (-ī, m.), est spina Italiae, catena montium plus quam 1 000 km longa per boream ad austrum in ora orientali paeninsulae pergens.
Nomen de linguae Proto-Celticae verbo pen 'montis cacumen' deducitur: fortasse fuit ab origine aut uno monti aut parti catenae, sed ex Polybii tempore totius huius montium fuerunt Apennini ; nempe ei usque ad Massiliam. Praecipue sunt virides silvestresque, sed ad cacumen altimum moles glaciata est maxime meridionalis Europae.
Apennini montes percurrunt Italiae peninsulam de septentrione ad meridionem.
Culmen est mons hodie Gran Sasso ('Magnum Saxum') appellatus; olim Fiscellus Mons. Hic mons est 2914 m altus.
Apennini montes Alpes attingunt in Liguria. Solent finem in colle ponere apud Cadibonam.

