Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Polus arcticus

E Vicipaedia
(Redirectum de Polus Septentrionalis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Conspectus in axem septentrionalem.

Polus arcticus[1][2][3][4] et polus glacialis,[5] simpliciter polus,[6] sive axis[7][8] et axis borealis[9] vel axis septentrionalis,[10][11] est locus in hemisphaerio septentrionali situm ubi axis ambitus terrestris superficiem telluris obit. Cum axe magnetico septentrionali non confundendus est.

Circuli paralleli et axis septentrionalis.

Axis est septentrionalissimus Telluris locus, diametrice? contra Polum australem situs. Geodeticam latitudinem 90° septentrionalem supra lineam aequatorialem atque cursum septentrionum verorum definit. Apud axem arcticum, omnes cursus ad meridiem conducunt. Cum omnes lineae longitudinis ibi convergant, longitudo eius qualibet aestimatione definiri potest.

Cum axis australis in massa terrestri continentali iaceat, polus arcticus in medio Oceano Arctico situs est, inter aquas quae glacie marina semper fluitanti paene continenter conteguntur. Itaque statio perennis in axe arctico aedificari non potest (quod secus est in axe australi); Unio Sovietica autem, et deinde Russia, nonnullas stationes fluitantes habitatas aedificaverunt quae polum transierunt vel eidem appropinquaverunt. Aliquae studia recentioribus annis praedicaverunt axem arcticum a glacie vacuum ad tempus ob contractum Arcticum futurum esse, per tempora quae a nonnullos annos ad quinquaginta annos vel plus variantur.

Mir submersibile Russicum anno 2007[12] altitudinem maris apud Polum arcticum 4261 metrorum, et USS Nautilus anno 1958 4087 metrorum (13 410 pedum) metitus est.[13][14] Proxima terra dicitur Insula Kaffeklubben, ante septentrionale Groenlandiae litus circa 700 chiliometra procul, quamquam nonnulla vada glarei non perennia propius fortasse iacent. Proximus locus perenne habitatus Alert in Regione Qikiqtaaluk Nunavut in Canada est, circa 817 chiliometra ab axe sita.

Definitio[recensere | fontem recensere]

Tabula Poli arctici Gerardi Mercatoris, 1595.
Fram, navis Nansen, in glacie arctica manet.
Grex sledge Peary "apud polum arcticum," 1909. A laeva: Ooqueah, Ootah, Henson, Egingwah, Seeglo.[15]
Navis glacifraga Arktika, navis superficialis quae prima polum arcticum attigit.
Ioannes Papanin apud stationem fluitantem Polum arcticum 1 stat, 1937.
USS Skate apud polum arcticum restat, 1959.

Axis ambitus Telluris, atque ergo locus axis septentrionalis, latissime putabatur fixus (quod ad superficiem Telluris spectat), donec, saeculo duodevicensimo, Leonardus Euler mathematicus praedicavit axem aliquantulum vacillare posse. Circa saeculum vicensimum ineuntem, astronomi parvam variationem latitudinis manifestam observaverunt. Pars huius variationis errori axis trans superficiem telluris tribui potest, trans pauca metra. Hic error habet nonnulla elementa sollemnia et unum elementum inaequabile. Elementum cui est tempus circa 435 dierum idem putatur erroris octo mensium ab Euler praedicati, quod nunc vacillationem Chandleranam appellatur, ex eius inventore. Exacta decussatio axis telluris locique superficiei telluris, quolibet momento temporis, polus praesens appellatur; sed ob vacillationem, hic locus pro definitione axis septentrionalis fixi (aut vicissim axis australis) non potest cum subtilitas magnitudinis paucorum metrorum requiritur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gerardus Mercator (1595); vide tabulam infra.
  2. Thomas Morell et John Carey, An Abridgement of Ainsworth's Dictionary (1829).
  3. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (WSOY, 2001).
  4. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  5. Ov. M. 2, 173. Etiam polus gelidus, Ov. H. 18, 152.
  6. Ov. Tr. 4, 3, 15, in Lewis & Short, s.v. "polus," in A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (1879).
  7. Lucr. 6, 720; Cic. Tusc. 1, 28, 68; Verg. G. 2, 271; 3, 351; Ov. P. 4, 7, 2; Manil. 4, 589: in Lewis & Short, s.v. "axis," in A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (1879).
  8. "Either of the two poles, the north pole especially": Thomas Morell et John Carey, An Abridgement of Ainsworth's Dictionary (1829).
  9. Re vera axis Borealis: Thomas Morell et John Carey, An Abridgement of Ainsworth's Dictionary (1829).
  10. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 793.
  11. John C. Traupman, The Bantam New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 621.
  12. "Russian sub plants flag at North Pole," Reuters, 2 Augusti 2007.
  13. William Anderson, «Наутилус» у Северного полюса (Воениздат, 1965).
  14. M. W. Mouton, The International Regime of the Polar Regions (Acadimie de Droit International de La Ha, 1968), 202 (34).
  15. At the North Pole, 6–7 April 1909: Newfoundland and Labrador Heritage Web, www.heritage.nf.ca; accessus 28 Ianuarii 2014.

Bibliographuia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Polum septentrionalem spectant.
Circuli paralleli singulares

Polus septentrionalis | Circulus arcticus | Cancri tropicus | Linea aequinoctialis | Capricorni tropicus | Circulus antarcticus | Polus australis