Albanix

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Albanix in arca vitrea. Imago Marianae Stokes, inter 1880 et 1900

Albanix[1] est persona "Albanix et Septem Nani" fabulae puerilis in Europa pervulgatae, quae praecipue a fratribus Iacobo et Guilielmo Grimm tradita est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quaedam regina mala, invidiosa pulcherrimae privignae cognominatae "Albanivis", a venatore petit, ut puellam interficiat eiusque pulmones iecurque sibi referat. Venator ergo adulescentulam, ut iussus erat, in nemus inducit; ibi autem eam fugere sinit et novercam fallit referens pro testimonio pulmones iecurque porcelli. Albanix errans in silva, domunculam reperit atque ibi requiescens indormiscit. Septem nani domini loci domum reversi puellam inveniunt et accipiunt. Regina eam vivere certior facta ter conatur eam interficere, ut ipsa sit pulcherrima; sed frustra. Tandem ipsa, supplicio damnata ut in fabulis quibusdam narratur, obit.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!