Aeoles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aeoles (-um m.)[1](Graece: Αἰολεῖς) sunt praeter Dores et Iones una ex tribus gentibus Graecorum tempore praehistorico. Lingua huius gentis erat Dialectus Aeolica.

Nomen eorum ab Aeolo repetit. Aeolus fuit unus e filiis Hellenis, auctoris generis Graecorum ("Hellenum").

Initio Aeoles in Thessalia habitaverunt, postea lata Mycenensium loca occupaverunt, qui a Doribus victi erant. Aeoles urbes in insulis prope Asiam minorem sitis condiderunt et boreo-occidentalem Asiae minoris partem inhabitaverunt, quae postea Aeolis vocata est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eduard Meyer: Aioles. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. I,1, Stuttgardiae 1893, Col. 1030–1032.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plerumque forma Graeca Aeoleis et Aeolīs, Acc. -is; sed etiam Aeoliī (-ōrum) et Aeolī (-ōrum); forma adi.: Aeolicus, Aeolius et Aeolensis (-e); vide: Georges 1913