Latinitas bona

Pelops

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In mythologia Graeca Pelops erat filius Tantali, regis Lydorum, et Diones, filiae Atlantis. Mox in Graeciam venit ubi Hippodamiam, filiam Oenomai, Pisae regis in Elide, uxorem duxit. E qua multos liberos genuit, inter quos Atreus et Thyestes odio fraterno celebres fuere. Per Atreum Pelops avus Agamemnonis est, Graecorum ducis in bello Troiano. E Pelope paeninsula quae cum reliqua Graecia isthmo Corinthiaco coniuncta est, nomen duxit. Peloponnesus enim vocata est, id est insula Pelopis.

De Tantali convivio.[recensere | fontem recensere]

Zeus/Iuppiter Tantalum filium hospitio et amicitia sua dignatus erat. Ille vero, superbia amens factus, cum deos ad cenam invitasset, eis filium Pelopem in membra caesum, postquam aeneo caccabo incoxerat, in convivio adposuit. Cupiebat scire num fraudem dei detecturi essent. Omnes autem animadvertere et carne horrentes abstinuerunt, praeter Demetera/Cererem, quae, maerore raptae filiae occupato animo, laevum umerum Pelopis comedit. Dii puerum miserati membra rursus conglutinaverunt et Pelopi vitam reddiderunt : in vicem non iam exstantis partis, eburneum umerum collocaverunt. Ac iusserunt Tantalum aeternas et crudeles poenas in Tartaro dare.

De petitione Hippodamiae[recensere | fontem recensere]

In Graeciam deinde Pelops venit, ubi Hippodamian, filiam Oenomai in coniugium petivit. Sed regem Oenomaum oraculum monuerat, mortem a genero caveret. Itaque certamen instituerat, ne filia nuberet : nam cum equos Aquilone velociores possideret, edixerat filiam se daturum ei tantum qui quadrigarum velocitate suas vicisset. Victi vero interficiebantur, quod iam plurimis procis acciderat. Nihilominus Pelops certamen non abnuit sed fraudem adhibuit. Nam, cum ei dimidium regnum polliceretur, Myrtilo, regis aurigae, persuasit ut clavos in rotam ponere omitteret. Ita currus regis, vehementer concitatus, dissiluit et equi infrenato cursu Oenomaum iam mortuum rapiebant. Postea Pelops Myrtilum necavit, ne promissa traderet, et regnum Oenomai, ut coniunx Hippodamiae, solus possedit. At priusquam moreretur Myrtilus Pelopem diris imprecationibus exsecratus est : unde fatum horrendum Atridum et Pelopidum per plures aetates.

De Pelope Olympico[recensere | fontem recensere]

Pelopii situs in delineatione sanctuarii Olympici (n°5).

Ob quod certamen et quia Pisa non longe ab Olympia aberat, Pelops nonnumquam unus e conditoribus Olympicorum ludorum fuisse traditur. Hyginus vero adfirmat Herculem in honorem Pelopis ludos postea condidisse. Ubi cultum heroicum Pelopis fuisse testatur Pausanias, viator et scriptor secundi saeculi, qui vetustissimum Olympiacum monumentum "Pelopion" nominat : hodie moderni archaeologi putant hunc esse tumulum magnis lapidibus tectum, iam tertio millennio a.C.n. aedificatum ac postea quarto saeculo a.C.n. muro circumdatum, introitu magnifico addito[1]. In magno templo Iovis quoque statua Pelopis cum Oenomao et ipso Iove intra fastigium orientale sita erat[2].

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reinhard Senff, Olympia- Geschichte eines Heiligtums, Antike Welt 2012(4) p.10.
  2. Ibid. p.13.