Historia Italiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aetate antiqua[recensere | fontem recensere]

Nomen Italia a Bruttia antiquissima Italorum gente accurate a vitulis, eorum sacris animalibus, ducitur et solum Romana occupatione, perfecta primo saeculo a.C.n in terris sitis sub septentrionibus, ad totam paeninsulam pertinuit. Italia fuit incunabulum culturarum nationumque gravissimorum, inter quas res Etruscae et Romanae. Roma, hodie caput Italiae, ut caput Imperii Romani, multa saecula fuit civilis civilizationis Occidentalis sedes.

Aevo Medio[recensere | fontem recensere]

Italia Romani Imperi occidentis solis partium sedes fuit et eadem Christianae religionis Europaeae diffusionis fundamentum facta est; pontificatus finium potestas in mediam Italiam et Romam dominata est.

Post deminutionem Imperii Romani, Italia multas inruptiones alienigenarum passa est - incursiones a Langobardis, Ostrogothis, et aliis tribubus Germanicis factas, a Normannis quoque, et deinde a Byzantinis et aliis. Nonnullae (Ostrogothorum, Byzantinorum, Langobardorum, Francorum et Normannorum) occupationes multiplices rectionis globos construxerunt: nullo modo unam paeninsulae rem publicam facere potuerunt, sed ab anno 568 cum Langobardi Italiam invaserunt, paeninsula semper in multis civitatibus divisa mansit usque a diem 20 Septembris 1870 cum novum Regnum Italia - anno 1861 condito - Civitatem Ecclesiae cepit.

Nonnulla saecula post, inter XII et XV saecula, extremum mediae aetatis tempus civium ac publicorum bonorum administrationis magnificentia (civitatum et regnorum) publicarum partium studium confirmavit. Nam regio Italica Renascentiam peperit, maxime fertilem mentis motum, qui totum cogitationis Europaeae cursum penitus conformavit.

Italia anno 1494

Aetate nova[recensere | fontem recensere]

Post XV saeculum, Italia igitur Europaeorum imperiorum principatus certationis optatum facta est, cum Europæ locus ad curam publicarum divitiarum pertinens ad septemtriones moveretur; primum Francogallia et Hispania contendebant de Italia, quae a XVI saeculo ad ineuntem XVIII saeculum in Hispanica dicionem redacta est, deinde paeninsula Austria ducta est et post 1815 annum quoque servata est.

Saeculo XIX[recensere | fontem recensere]

Italia post Consilium Vindobonum

Per multum historiae post Imperium Romanum, Italia in multa regna urbesque sui iuris fracta est, inter quas Regnum Sardiniae, Regnum Duarum Siciliarum et Ducatus Mediolani. Nam Consilium Vindobonum post bellos Napolenis dominium Austriacum in Italia restituit, quamquam aliqui limes mutati sunt, accurate:

Sed iam extremo saeculo decimo octavo, novum publicorum bonorum et eruditionis incrementum fecit conscientiam quae unam rem publicam esse studebat: Vindicatione extentum est. Post tres bellos de Libertate italiana (Bellum primum de libertate Italiana 1848 - 1849, Bellum alterum de libertate Italiana 1859 ac Bellum tertium de libertate italiana 1866) parvo Sardo Pedemontanoque regno duce, anno 1861, post aevum tumultuosum Italice Risorgimento, in una dicione coniuncta est et anno 1870 etiam Civitas Ecclesiae novo Regno Italiae coniuncta est.

Saeculo XX[recensere | fontem recensere]

Italicae societatis horum temporum consuetudo et novitas lentae fuerunt, quia solum ineunte saeculo vicensimo officinarum principium constitutum est, sed continenter multum differebat inter fabricam et agriculturam vel inter septemtrionales et australes regiones. Primis unius rei publicae decenniis, libertatis studiosus civilis progressus tollere non potuit discrimen ex universi societatis impetu ortum, Primo Totius Orbis Terrarum Bello: inter 1922 et 1945 annos, fascistae dictaturae locum cessit et Italici unius hominis voluntati Beniti Mussolini obtemperaverunt. Post levioris momenti tempus, Italia in cunctis Europa et Terris non conservavit potentissimum pondus Primi Totius Orbis Terrarum Belli victoria confirmatum, quia, inter 1943 et 1945 annos clade, in terris occidentem versus sitis ad mediocrium opum dignitatem descendit. A saeculo undevicesimo exeunte per Bellum Orbis Terrarum I et ad initium Belli Orbis Terrarum II, Italia imperium coloniale possedit, quod Libyam, Erythraeam, Somaliam Italicam, Aethiopiam, Albaniam, Rhodum, Dodecanesumque regnabat, et concessiones in Tianjin Sinarum habebat.

A die 2 Iunii 1946, cum, suffragio populare indicto, Italiani pro Re Publica contra Monarchiam votant (12000000 suffragia contra 10000000), Italia Res Publica facta est.

Alioquin popularis Res Publica in magni multitudinis partibus nisa crevit, etsi peculiaribus vitiis non carens erat: ingentis pecuniæ progressionis tempore, in opificiorum aetatem definitum aditum prosecuta est.

Ab initio Italia Unionis Europaeae pars fuit, cum quinque aliis nationibus (quae Batavia, Belgica, Francogallia, Germania, ad Occasum vergens, et Luxemburgum erant).

Anno 1992 inter indagationes quae dicuntur mani pulite id est Latine manus mundae multi urbis viri publici propter turpitudines a iudicibus inter quos celeberrimus est Antonius Di Pietro, comprehensi sunt. Post 1993 annum, de Secunda Re Publica ergo dicitur.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Historiam Italicam spectant.