Paulus Kagame

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus Kagame anno 2009

Paulus Kagame (vulgo Paul, natus die 23 Octobris 1957) est sextus praeses Ruandae ab anno 2000, qui ad honorem pervenit cum anno 2000 decessor Pastor Bizimungu se abdixisset. Kagame in familia Tutsienses natus et antea copiis rebellibus imperabat, qui genocidium Ruandense anni 1994 terminaverunt, et inter annos 1994 et 2000 Ruandae dux de facto habebatur, cum erat praeses vicarius et administer publicae defensioni praepositus. Reelectus ut praeses est et anno 2003 et anno 2010.