Binomen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Binomen[1] aut nomen binominale est appellatio speciei in lingua Latina botanica aut zoologica. Secundum regulas harum linguarum, speciei appellatio vocabula duo habet, primum quod est nomen generis, secundum quod nomen speciei.

Nomine botanico aut mycologico addendum est nomen abbreviatum auctoris (vide Nomina abbreviata botanistarum et mycologorum); nomine zoologico addendum est nomen plenum auctoris (vide Index nominum zoologorum) et annum inventionis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Neologismus eruditorum hodiernorum, anno 1953 inventus (vide Vicipaediam Anglicam).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]