Requiescat in pace

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
In crepidine huius sepulcri legi potest sigla «RIP» vel «Requiescat in pace»

Haec sententia Latine dicta, saepe brevi coacta RIP, maxime enuntiatur in exsequiis aut in sepulcris scribitur ad omen faustum animis vita defunctorum optandum.

Ecclesia Catholica credentes vitam esse post mortem hortatur ad hanc precem (a qua sententia educta est) precandam:

«Requiem aeternam dona eis Domine et lux perpetua luceat eis, requiescant in pace. Amen.»

Formae[recensere | fontem recensere]

Sigla "RIP" aequalis Anglice (Rest In Peace) et Italiane (Riposa In Pace) est. Hispanice autem convertitur "DEP" (Descanse En Paz), Francice "REP" (Repose En Paix).

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Requiescat in pace spectant.