Latinitas bona

Ludovicus III (rex Francorum orientalium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hludowicus sive Hludoicus sive Ludovicus Iunior cognomento (natus circum 835; mortuus die 20 ianuarii 882) fuit rex Francorum orientalium.

Vita[recensere | fontem recensere]

Hludovicus filius secundus Hludovici II regis ex uxore Hemma regina una cum fratre seniore Karlomanno (nato 830) et iuniore Karolo (nato 839) fuit. Divisione regni orientalium Francorum patre maiorem partem id est Francia orientalis, Thuringia et Saxonia accepit. Anno 870 in convento apud Marsnam pars orientalis Hlotharii regni regno eo adiecta est. Obitu patris anno 876 rex factus est. Eodem anno mense Octobri contra Karolum Calvum apud Antunnacum partem Hlotharii regni suam prospere defensit. Quattuor annos post cum filiis Karoli Calvi anno 880 pacto facto etiam partem occidentalem Hlotharii regni accepit. Post obitum fratris Karlomanni eodem anno regnum Bavariae obtinuit.

Duos liberos ex uxore nobilis generis Saxoniae Liudgarde habuit.

  • Hludowicus (natus 877, obiit 879)
  • Hildegardis (natus 878/881, obiit post anno 895)

Insuper habuit et filium nomine Hugonem ex concubina editum qui anno 880 obiit.

Cum anno obitus sui 882 Hludovicus III filios viventes non reliquit, successor in regno suo frater eius, rex Alamanniae Karolus cognomento "Crassus" fuit. Hludovicus sicut pater eius Hludovicus II sepultus est Lauresheimi monasterio S.Nazarii in Francia orientalis.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Pertz, Georg Heinrich: [Annales et chronica aevi Carolini], Bd.: 1 = 1 [des Gesamtw.], Hannover, 1826 p.III bsb 868
  • Annales Bertiniani p.419 bsb 868
  • Annales Hincmari Remensis anni 876 p.502 bsb 868
  • Annales Vedastini p.516 bsb 868
  • Waitz, Georg: Annales Bertiniani, Hannoverae, 1883 p.3 bsb 758
  • Einhardus / Kurze, Friedrich / Pertzii, Georg Heinrich: Annales Fuldenses sive Annales regni Francorum Orientalis, ab Einhardo, Ruodolfo, Meginhardo Fuldensibus Seligenstadi, Fuldae, Mogontiaci conscripti ; cum continuationibus Ratisbonensi et Altahensibus, Hannoverae, 1891 bsb 760
  • Pars tertia auctore Meginhardo anni 865-866 Hludowicus Hludowici filius p.85 bsb 760