Raetia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Epocha Rhaetica

Situs provinciae Raetiae in Imperio Romano

Raetia sive Rhaetia fuit provincia Romana in regionibus aquiloniis, ab Alpibus usque ad Danuvium et ab Lacu Bodamico usque ad Aenum fluvium. Sed Danuvius defendit fines provinciae solum usque ad Abusinam (Germanice: Eining), ita Vespasianus iussit limitem, qui limes Raeticus appellatur, collocari.

Expugnatio a Romanis[recensere | fontem recensere]

Drusus anno 15 a.C.n. Alpes transiit invasitque finis alienos. Eodem anno Tiberius invasit regiones occidentis et pervenit ad lacum Bodanicum et Vindelicos vicit.

Provincia sub dominatione Romana[recensere | fontem recensere]

Raetia provincia Romana linea gilva delineata in inferiore parte tabulae.

Annis 16 ad 14 regiones in Raetiam provinciam conclusae sunt. A procuratore e ordine equestri rectae sunt. Tempore Marci Aurelii circum annum 180 legio, enim legio III Italica, in Raetiam missa est. Sua castra fuerunt Castra Regina. Sic legatus Augusti pro praetore novus procurator factus est.

Ab quarto saeclo Raetia, quae fuit dioecesi Italicae, in Raetia prima (Curiensis) et Raetia secunda (Vindelica) secreta est. Duo partes duci subictae sunt, nunc a singulis praesidiis recta. Casu imperii Romani anno 476, fortunae partium secatae sunt. Raetia secunda, quae Aquilonia sita est, a Marcommanis et Baiuvaris expugnata est. Copulae in Italiam secatae sunt, et lingua cultusque Romanorum abierunt. Raetia prima invicem copulas in Italiam colere potuit, ac lingua Latina et Christianismus migrationem gentium restiterunt. Postea nomen Raetia solum pro Curiensi in usu fuit.

Urbes in Raetia provincia[recensere | fontem recensere]

Urbes amplae Romanorum fuerunt: Augusta Vindelicorum, Castra Regina, Campodunum, Curia Raetorum, Foetes, Curia, Clunia, Apodiacum, Guntia.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vexillum Romae Provinciae Imperii Romani Imperium Romanum

Achaea | Aegyptus| Africa | Alpes Cottiae | Alpes Graiae | Alpes Maritimae | Alpes Poeninae | Aquitania | Arabia Petraea | Armenia | Asia | Assyria | Baetica | Bithynia et Pontus | Britannia; inferior, superior | Cilicia | Corsica et Sardinia | Creta et Cyrene | Cyprus | Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae | Dacia Aureliana | Dalmatia | Epirus | Galatia | Gallia Belgica | Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis; Gallaecia; Carthaginensis| Iudaea | Lusitania | Lycia et Pamphylia | Macedonia | Mauretania Caesariensis | Mauretania Tingitana | Mesopotamia | Moesia; Inferior, Superior | Noricum | Numidia | Pannonia; Inferior, Superior | Raetia | Sicilia | Syria; Coele, Phoenice | Thracia