Latinitas nondum censa

Tatarstania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Республика Татарстан
Res Publica Tatarstania
Vexillum Tatarstaniae Signum Tatarstaniae
Vexillum Tatarstaniae Insigne Tatarstaniae
Res Publica Tatarstania in Foederatione Russica
Res publica Tatarstania in Foederatione Russica
Tabula geographica Tatarstaniae

Tatarstania[1][2], vulgo Tatarstan (Russice et Tatarice Татарстан), etiam Tataria (Russice Татария), et officiale Res Publica Tatarstania (Russice Республика Татарстан, Respublika Tatarstan; Tatarice Татарстан Республикасы, Tatarstan Respublikası) nominata, est subiectum Foederationis Russicae, anno 1920 ut res publica sovietica socialistica autonoma creatum, et anno 2000 in Russicum Districtum Foederalem Subvolgensem inclusum. Metropolis Tatarstaniae est Casanum.

Tatarstania aream 67,8 milia km2 et circa 3,8 decies centena milia incolarum habet (anno 2010). Gentes plurimae sunt Tatari (52,9 % anno 2002) et Russi (39,5 % anno 2002). Linguae publicae sunt lingua Russica et lingua Tatarica.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. EPHEMERIS: Caesar unius Russiae; Nuntii hebdomadis (14 - 20.11.2004)
  2. GEONAMES - Russian republics

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tatarstaniam spectant.