Ecclesia antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ecclesia antiqua significat prima saecula Historiae ecclesiasticae a Pentecoste ("dies natalis ecclesiae") fere anni 30 usque ad finem Antiquitatis, qui autem ab aliis aliter statuitur.

Terminatio aevi[recensere | fontem recensere]

Plerumque Ecclesia antiqua tempus ante discessum Ecclesiarum Veterum Orientalium atque alienationem theologicam ecclesiarum Orthodoxae et Romano-Catholicae denotat. Evolutio theologica, Oecumenica concilia, sancti Patresque ecclesiae huius aevi ab omnibus ecclesiis magnis comprobantur.

Ad Ecclesiae antiquae aevum Ecclesia primitiva (sive tempus apostolorum), Patres Apostolici, apologetae, martyres Ecclesiae antiquae, Patres Ecclesiae, ecclesia imperialis post Conversionem Constantinianam et quattuor Oecumenica concilia usque ad Concilium Chalcedonense (anno 451) pertinent.

Quod ad ecclesiam occidentalem attinet, aevum Ecclesiae antiquae saepe usque ad occasum Imperii Romani occidentalis extenditur, secundum quosdam scriptores etiam usque ad Gregorium Magnum (540–604), ultimum Doctorem Ecclesiae, qui etiam ab ecclesia orientali approbatur.

Notiones[recensere | fontem recensere]

Sunt variae notiones pro Ecclesia antiqua in usu, quae partim eadem exprimunt.

Evolutio institutionale[recensere | fontem recensere]

Tempore Ecclesiae antiquae religio Christiana in ecclesiam episcopalem profecta est, quae denique e quinque patriarchatibus (Alexandria, Antiochia, Hierosolyma, Constantinopolis et Roma) constabat.

Eodem tempore vita monastica orta est, Pachomius Tabennisiensis prima monasteria in Aegypto condidit, Basilius Caesariensis et Benedictus de Nursia regulas suas scripserunt

Theologia[recensere | fontem recensere]

Aevum Ecclesiae antiquae est tempus Patristicae.

Hoc tempore Canon Novi Testamenti statutus est et symbola generaliter approbata definita sunt.

Doctrina ecclesiastica ab apologetis defendebatur, inter alia contra Gnosin. Praecipue controversiae de persona Christi deque trinitate (Arianismus, Nestorianismus et Monophysitismus), de peccato originali (Pelagianismus) atque de natura ecclesiae (Donatismus) Ecclesiam antiquam concusserunt et diviserunt.

Res gestae fundamentales[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]