Larius lacus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Larius lacus a Novi Comi oris aspectus
Larius lacus
Lago di Como / Lario
Larius conspectus a monte Sancti Primi
Nomina
Nomina Latina Larius (-i, m.),
Comacenus (-i, m.),
Leucensis
Nomina Vulgaria Lago di Como,
L. di Lecco (orientalis pars)
Geologia
Origo Glacialis
Geographia physica
Area 145 km2
Profunditas maxima 410 m
Profunditas mediocris 154 m
Altitudo 198 m
Insulae Insula Comacina
Flumina Addua et altera
Geographia politica
Terrae Vexillum Italiae Italia
Regiones Vexillum Langobardiae Langobardia
Provinciae Novocomensis,
Leucensis
Urbs princeps Novum Comum,
Leucum
Coordinata 45°59′40″ N 9°15′58″ E
Tabula geographica
Situs Larii lacus
Postscripta Lacus Italiae

Larius lacus[1] etiam Comacenus lacus (Comacinus[2]) antiqua appellatione, Novi Comi lacus nostra aetate vocari potest (Leucensis lacus solum pro parte Leuci) (Italiane: Lago di Como / Lario): in Langobardia et inter Novi Comi est et Leuci provincias dividitur; ex Italicis lacubus praealtissimus, sed post Benacum et Verbanum spatio tertius est.

Larius lacus formam y (ipsili) subversae habet et in tres bracchios divisus est: Altus Larius aquilonaris, Novi Comi ramus inter meridiem et occasum solis atque Leuci ramus inter meridiem et orientem solem est; Addua a septentrionibus in Larium lacum influit et apud Leucum etiam emissarium est. Salubres loci aestivae hibernaeque sedes sunt et lacus navigatio grata est.


VIII saeculo, Paulus Diacunus, Langobardus doctus homo, Latine scripsit:

"Ordiar unde tuas laudes, o maxime Lari?
Munificas dotes ordiar unde tuas?"

XIX saeculo, Alexandri Manzoni liber Promissi Sponsi, sic Italiane incipit:

"Quel ramo del lago di Como, che volge a mezzogiorno, tra due catene non interrotte di monti, tutto a seni e a golfi, a seconda dello sporgere e del rientrare di quelli, vien, quasi a un tratto, a ristringersi, e a prender corso e figura di fiume, tra un promontorio a destra, e un'ampia costiera dall'altra parte [...]

quae significat:

"Hic bracchius Larii qui ad meridione vertit, intra duo catenas montum ininterruptas, cunctum sinis et gulfis, secundum eminentiam et contractionem ipsorum, advenit ad quasi repentine restringendum et ad cependum cursum et figuram fluminis, intra promunturium dextera et opposite latam oram [...]

Lacui adiacens est clara abbatia Prioratus Pionae.

Alia nomina[recensere | fontem recensere]

Lacus alia nomina habet[3]: Cumanus lacus, Comacenus lacus, Comensis lacus, Cumis lacus, Largio lacus, Largionis lacus, Larii lacus, Larius lacus, Novocomensis lacus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 28 Aprilis 1945 Iulini "di Mezzegra" (Giulino di Mezzegra) vici Lario Lacui adiacentis Benitus Mussolini suplicio affectus est

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Larium lacum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]