Latinitas nondum censa

Consilia Evangelica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consilia Evangelica sunt admonitiones vel praecepta, quae secundum traditionem Catholicam in Evangeliis inveniuntur et quibus Christfideles sua sponte usi bonis operibus abundent. Imprimis tria vota religiosorum (sc. paupertatem, castitatem, oboedientiam) significant.

De origine notionis[recensere | fontem recensere]

Secundum traditionem catholicam inter praecepta, quibus omnes christiani tenentur, et consilia Evangelica, quae obligant solum eos, qui ad vitam religiosam vocati sunt, distinguitur. Vox consilii ab illo Christi ad adolescentem divitem: "Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus ... et veni, sequere me." (Mt. 19,21) ducitur, ex quo intelligi posse haec verba "Si vis perfectus esse" exprimere videri consilium, non obligationem.

Quod autem non omnes fideles ad vitam secundum consilia Evangelica (i.e. ad vitam religiosam) vocantur, ex hoc versu concluditur:

"Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat" (Mt 19,12)

Circa quod Thomas de Aquino dicit in Matthaeum:

"quod non expedit nubere verum est aliquibus, sed non est verum quoad omnes, quia non omnes habent tantam virtutem, quod abstineant; sed quibus datum est, quia aliquibus datum est non ex proprio facto, sed dono gratiae ..."[1]

Consilia Evangelica et vita consecrata[recensere | fontem recensere]

Licet in Evangelio inveniantur plura consilia, tria sunt, quibus fundamentis vita consecrata nititur, sc. paupertate, castitate, oboedientia, cf. CIC 1983:

Can. 573 — § 1. Vita consecrata per consiliorum evangelicorum professionem est stabilis vivendi forma qua fideles, Christum sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes, Deo summe dilecto totaliter dedicantur ut ... caritatis perfectionem in servitio Regni Dei consequantur et ... caelestem gloriam praenuntient.
§ 2. Quam vivendi formam in institutis vitae consecratae ... libere assumunt christifideles, qui ... consilia evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae profitentur et per caritatem, ad quam ducunt, Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo coniunguntur.

Interpretatio pro praesente aetate[recensere | fontem recensere]

In constitutionibus Fratrum Minorum Capuccinorum (Romae 2002) consilia Evangelica ratione Franciscana pro praesente aetate hoc modo explicantur:[2]

21.1. Ratio et finis trium consiliorum evangelicorum, quae in professione voto promittuntur, est Christo corde per gratiam liberato nos consociari in vita casta, paupere et oboedienti propter Regnum caelorum, vestigia sancti Francisci sectantes.
2. Evangelicum castitatis consilium propter Regnum caelorum, quod est signum mundi futuri et fons uberioris fecunditatis in indiviso corde, obligationem secumfert continentiae perfectae in caelibatu.
3. Evangelicum paupertatis consilium ad imitationem Christi, qui cum esset dives egenus factus est, praeter vitam re et spiritu pauperem, secumfert dependentiam a superioribus atque limitationem in usu et dispositione bonorum necnon, post professionem perpetuam, etiam voluntariam renuntiationem capacitatis acquirendi et possidendi, forma, quantum fieri potest, etiam iure civili valida.
4. Evangelicum oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris in sequela Christi usque ad mortem oboedientis promissum, obligat ad submissionem voluntatis propter Deum erga legitimos superiores, “in omnibus quae non sunt contraria conscientiae et Regulae”, cum secundum nostras Constitutiones praecipiunt

Iudicium Lutheri et sociorum[recensere | fontem recensere]

Lutherus vota religiosa repudiavit credens hominem non operibus sed sola fide servari posse. Illud, quod socius eius Philippus Melanchthon in articulo 27 Confessionis Augustanae (1530) de votis monachorum expressit[3], ecclesiae e Reformatione ortae adhuc tenent. Ibi inter alia leguntur haec:

[36] … omnis cultus dei, ab hominibus sine madato dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: frustra colunt me mandatis hominum.
[37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a deo propter Christum.
[38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare iustitiam fidei?
[39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita.
[40] Nam votum impium et factum contra mandata dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.
[41] Paulus dicit Gal. 5,4: evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis.
[42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Sancti Thomae de Aquino Super Evangelium S. Matthaei lectura, Textum Taurini 1951 editum ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas ...ad Mt 19,12
  2. Constitutiones fratrum minorum Capuccinorum (Romae 2002)
  3. Confessio Augustana, cap. 27

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Adhoratio Apostolica REDEMPTIONIS DONUM Ioannis Pauli PP. II diei 25 Martii anno 1984