Auxiliarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Auxiliarius sive Episcopus auxiliaris gradu quidem consecrationis episcopo dioecesano par est, propriam autem dioecesim non habet, sed ad episcopum dioecesanum adiuvandum constitutus est.

Fundamentum in iure ecclesiastico[recensere | fontem recensere]

CIC, can. 403:

  • § 1. Cum pastorales dioecesis necessitates id suadeant, unus vel plures Episcopi auxiliares, petente Episcopo dioecesano, constituantur Episcopus auxiliaris iure successionis non gaudet.
  • § 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, Episcopo dioecesano dari potest Episcopus auxiliaris specialibus instructus facultatibus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi auxiliarii erant episcopi, qui, dioecesi a regibus, qui non erant christiani, occupata, episcopia relinquere coacti sunt. Ex iure canonico honorem episcopalem retinebant. Hi episcopi, postquam ad alium episcopum in territorio catholico perfugerunt, saepe vicario eius fungebantur. Medio Aevo paulatim usus crescebat episcopos pro dioecesibus in partibus infidelium sitis consecrandi, unde et episcopi in partibus infidelium sive episcopi titulares vocantur. Quod adhuc est in usu, non in ultimis quod quisque episcopus pro quadam dioecesi quamvis pro forma tantum consecrandus est.

Munera[recensere | fontem recensere]

Episcopi auxiliares sunt in dioecesibus, in quibus ob multitudinem fidelium vel ob latitudinem dioecesis unus solus homo muneribus episcopalibus fungi nequit. Auxiliarius episcopo auxilio est in religionis rebus, non autem in magistratu. Magistratus res Vicarius generalis agit. Non numquam autem auxiliarii etiam vicarios generales aut vicarios episcopales nominantur.

Auxiliarii imprimis in consecrationibus sive benedictionibus (in consecratione diaconi, in dedicatione ecclesiae etc.) et in confirmatione vice episcopali fungi solent. Interdum etiam negotia visitatoris procurant.

Episcopi auxiliares participes sunt capituli cathedralis et conferentiae episcopalis.

Sicut episcopi dioecesani non ultra expletum septuagesimum quintum aetatis annum, renuntiationem ab officio sua sponte exhibeat[1], quae accipi solet. Etiam emeritus episcopalem sedem titularem retinet.

Numerus auxiliorum magnitudine necessitudineque dioecesis pendet et ab episcopo dioecesano una cum Sancta Sede constituitur.

Insignia[recensere | fontem recensere]

Sicut omnes episcopi catholici auxiliarii in choro induti sunt veste talari et mozzetta, utraque colore violaceo. Super mozzetta sumit crucem pectoralem, in manu anulum episcopalem. In eucharistia celebranda pontificalibus, i.e. mitra, baculo et pectorali utitur.


Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Ecclesiae Sanctae, cap. 11