Dido

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Dido (discretiva)

Cena Didonis et Aeneae in libro manu scripto saec. V (nomine "Vergilius Romanus") picta.
Dido, opus Henrici Frederici Füger ab anno 1792.

Dido (a nonnullis Elissa quoque appellata), filia Beli Tyriorum regis, primis nuptiis Sichaeo iuncta erat. Quem cum Pygmalion, frater Didonis, thesauros eius cupiens, interfecisset, illa somniis monita thesauris clam effossis navem conscendit et in Africam delata est. Ibi tantum sibi soli emit, quantum taurino corio posset circumdare. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidit, quam Carthaginem appellavit. Deinde cum Iarbas rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulit.

Vergilius fabulatur Aeneam capta Troia profugum vi tempestatis Carthaginem esse delatum et Didonem - amore eius captam sed ab eo desertam - mortem sibi conscivisse. Soror Didonis erat Anna quae pyram ad placendum Didonem fecit.