Jump to content

Rhodus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Rhodos)
Vide etiam paginam discretivam: Rhodus (discretiva).
Wikidata Rhodus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°10′12″N 27°55′12″E
Numerus incolarum: 115 490
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Rhodus

Geographia

Superficies: 1 400.459 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Angelopolis, City of Perth, Graecia

Tabula aut despectus

Rhodus: situs
Rhodus: situs

Rhodus sive Rhodos (Graece Ῥόδος, Neograece Ρόδος) est insula 1401.45 km²[1] in Mari Aegaeo iacens, cuius caput est urbs eiusdem nominis. Insula est totius catenae Dodecanesi maxima.

Nomen et mythologia

[recensere | fontem recensere]
Portus Rhodius.

Nomen a verbo Graeco ῥοδον deductum est, quod rosam vel magis hodiernum hibiscum valet. Ex quo saepe "insula rosarum" appellatur, rosaeque in nummis inveniuntur.

Mythologia autem vult nomen a Rhode, filiam Neptuni deductum esse, quae huic insulae consuleret, cum Neptunus abesset. In mundo dividendo Iuppiter Helium neglexisset, qui sibi per compensationem eandem insulam expetivisset, quam in terram circumeundo visam maxime amoenam arbitratrus esset. Postea etiam Rhodum nympham amatam in matrimonum duxisse et septem filios genuisse, qui Heliadae dictae sint. Filius maior rursus tres filios habuisse, qui insulae auctores habebantur: Camirus, Ialysus et Lindus.

Aliud insulae signum est cervus, cuius statua (una cum altera cervae) aditum portus principalem dominatur quique in insulae insigni invenitur. Sunt narrationes vulgares quae cervos insulam serpentibus liberavisse tradunt.

Praeterea sunt varia epitheta, quae insulae (imprimis temporibus classicis) data sunt: Ὀφιοῦσσα, Ἀστερία, Τρινακρία, Κορυμβία, Τελχινίς, Μακαρία, Ποντία, Αἰθρία, Ποήεσσα, quae insulae proprietates exprimunt: multos serpentes, caelum nocturnum, formam insulae, nomina primorum incolarum et vegetationem fecundam.

Rhodos e satellite
Euplagia quadripunctaria rhodosensis in Liquidambari orientali haerens (Rhodos, vallis Πεταλούδες)

Rhodos insula, quae forma cuspidi similis est, inter mare Aegaeum, ad cuius insulas pertinet, et Levantinum insularum inopem, utrumque partes maris Mediterranei, iacet.

Insulae est longitudo 78 km et latitudo 38 km, area est fere 1400 km², linea litoralis fere 220 km². Viae ab urbe Rhodo secundum litora orientalia occidentaliaque decurrunt.

Asiae Minori multo propior sita est quam Graeciae continentali: Ab Athenis fere 430 km distat, extrema insula septentrionalis, ubi "Rhodos Island International Airport (Diagoras)" iacet, a litore meridiano Turciae tantum 17.5 km abest, quae est minima ab Asia Minore distantia. Litori occidentali insulae minores Chalce (9 km) et Alimia (7 km) nec non aliae insulae pastorales dictae antepositae sunt.

Rhodos interior maxime montuosa, paene inhabitata et silvis pinuum (Pinus brutia) cupressuumque (cupressus sempervirens) tecta est. Summi montes sunt Attabyros (1215 m) et Acramites (825 m). Ad litora montes plerumque praecipites in mare decidunt. Insula meridiana et septentrionalis planior est, ub citrus, vinum, olera, olivae aliique fructus coluntur. Extrema insula meridiana in paeninsulam Prasonesium transit.

In insula dammae speciem genetica distinctam esse, quae praeterea protegi debeat, anno 2005 inventum est[2]. In "valle papilionum" (Πεταλούδες) omni aestate magnus numerus papilionum speciei Euplagiae quadripunctariae rhodosensis se congregat.

Administratio

[recensere | fontem recensere]

Ex reformatione administrativa anni 2011 insula simul est demus Rhodi, qui una cum demis insularibus Megiste, Syme, Telos et Chalce regionalem Rhodi unitatem (Περιφερειακή Ενότητα Ρόδου) in regione Aegaeo Australi format. Secundum Libellum Callicratis (2010) insulae sunt 115 334 incolae, quorum fere dimidia pars in homonyma urbe, quae est etiam medius periegeseos locus, in insula septentrionali sita habitant.

Loci habitati

[recensere | fontem recensere]

Insula Rhodos 1997-2010 secundum Libellum Capodistriae in decem urbes et communia divisa erat, quae ab anno 2011 (Libellus Callicratis) sunt decem "unitates populares" (Δημοτική Ενότητα), sicilicet Rhodos, Ialysus, Callithea, Camirus, Lindus, Aphantu, Archangelus, Attabyros, Petaludae et Rhodos meridiana, in quibus sunt numerosi vici ut puta Lardus, Siana, Gennadium vel Lachania.

Fere dimida incolarum pars in urbe Rhodo vivunt, cuius vetus urbs cum castro Fratrum Hospitalariorum UNESCO Mundi Hereditas declarata est. Castrum inter alia opera musiva visu digna et exemplum sculpturae Laocoontis cum filiis, quae Plinio teste a tribus sculptoribus Rhodiis facta est.

Colossus Rhodius

Res gestae antiquae

[recensere | fontem recensere]

Rhodos iam a Neolithico inhabitata est. Saeculo sexto decimo a.C.n. Minoi, quinto decimo Myceni in insula sedes collocaverunt. Sunt, qui Rodanim in Biblia memoratos[3], filios Iavan, Rhodi vixisse opinentur[4]. Saeculo undecimo Dores insulam obtinuerunt, qui urbes Ialysum, Camirum et Lindum condiderunt. Quae poleis liberae diu floruerunt et una cum Coo, Cnido et Halicarnasso sic dictam Hexapolim Doricam formaverunt. Lindi erant templa late illustria.

In Iliade memoratur Tlepolemum novem naves Rhodias contra Troiam duxisse[5].

Lydia anno 546 a.C.n. a Persis capta Rhodos in Achaemenidarum dicionem venit. Una cum urbibus Graecis Asiae Minoris annis 500–494 contra Persas rebellavit (vide: Seditio Ionica), sed frustra. Post cladem Persis apud Plataeas allatam tres urbes Rhodiae anno 479 a.C.n. se Foederi Delio coniunxerunt. Bello Peloponnesio anno 411 a.C.n. ineunte Peloponnesii 94 navibus insulam occupaverunt atque incolis persuaserunt ut ab Atheniensibus deficerent[6].

Anno 408 a.C.n. tres urbes una novam in extrema insula septentrionali sitam urbem condiderunt loco hodiernae Rhodi urbis, aedificatam rationibus Hippodami Milesii. Iam saeculo sequenti nova urbs etiam Athenas mercatura superavit. In secundam confoederationem Atheniensem intravit sed anno 357 a.C.n. cum Byzantinis et Chiis in bello sociali dicto iugum excussit et Athenienses expulit (355 a.C.n.). Mausolus satrapes Cariae qui bello sociali eorum socius fuerat democratiam in oligarchiam mutavit et insulam sub dicionem suam redegit. Tum Rhodii ab Atheniensibus frustra auxilium petiverunt (350 a.C.n.)[7].

Rhodos in Insulario Illustrato Henrici Martelli Germani

Postea Rhodos libertatem nacta est, quam tempore Alexandri Magni excluso proficienter defendebat, donec insula pars Imperii Romani facta est. Etiam Demetrius I Poliorcetes, unus ex Diadochis, Rhodum frustra oppugnavit (305/304 a.C.n.). Soli deo gratias agens urbs Colossum 34 metrorum Helium repraesentantem supra portus aditum stantem erexisse traditur, qui inter septem miracula mundi numerabatur. Iam anno 227 a.C.n. terrae motu deletus est.

Tempore Hellenismi Rhodos se reipublicae Romanae rationibus adiungendo summum culmen fortunae adepta est. In medium mercaturae locum maximi momenti crescebat; anno 188 a.C.n. magnis possessionibus in Asia Minore dotata est, quod Romam contra Seleucidas adiuverat. Sed anno 168 a.C.n. insula aeque ac Pergamum gravissimam Romanorum infensam contraxit, cum Rhodos medius inter Romam et Persen, regem Macedonum, esse studebat. Romani, ut Rhodios punirent, in insula Delo portum portoriis liberum constituerunt et Rhodiis possessiones in continenti abstulerunt. Anno 42 a.C.n. a Cassio expugnata et direpta, demum anno 74 p.C.n. ab imperatore Vespasiano una cum Lycia in Imperium Romanum inserta est. Inde Rhodos ad provinciam Lyciam et Pamphyliam pertinebat; antiquitate posteriore pars fuit Insularum Dioeceseos IV (Asianae).

Res gestae recentiores

[recensere | fontem recensere]
Rhodus urbs anno 1493 in Libro Chronicarum Norimbergensi picta

Post annum 395 pars Imperii Romani Orientalis facta est et, quamquam bis ad breve tempus ab Arabis expugnata est, usque ad annum 1097 permanebat, quo equites cruci signati insulam occupaverunt. Quarta expeditione sacra (1204) insula in dicionem rei publicae Venetae venit, paulo post denuo Imperii Romani Orientalis, quod tum cum Genua foedus inierat.

Arx equitum Hospitalarium.

Anno 1306 Vignolo de‘ Vignoli Genuensis, qui plura feuda in Dodecaneso obtinens Rhodi dominium proprium constituere in animo habuit, foedus cum equitibus Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani icit. Qui autem a papa, qui insulam anno 1307 in possessionem aeternam iis dederat, adiuti insulam occupaverunt, copiasque Byzantinas, Genuenses, et etiam Turcicas, quae in officio dominii (Turcice beylik) nomine Mentese erant, fugaverunt.[8]

Rhodus urbs inde ab equitibus Hospitalariis fortiter munita et strenue contra Musulmanos, qui pluries aggressi sunt, defensa est. Annis 1440 et 1444 impetus Mamlucorum repulsi sunt, anno 1480 exscensio Turcarum. Demum Suleimanus Magnificus arcem plures menses oppugnatam anno 1522 usque adeo tormentis delevit, ut equites Magno Magistro Philippo Villiersio ex Insula-Adami duce se dederunt et initio anni 1523 insulam reliquerunt. Anno 1840 Accusatio sanguinis Rhodia insulam percutiebat.

Ad Imperium Ottomanicum Rhodos usque ad annum 1912 pertinebat. Italia bello Italo-Turcico die 4 Maii anno 1912 Rhodum et inde alias Dodecanesi insulas occupavit[9] Quare pax Lausonii anni 1922, quae sedium mutationes (sive expulsionem) et Turcarum in Graecia habitantium et Graecorum in Turcia habitantium constituit, Rhodum non spectavit, quo in insula adhuc est grex Turcicus religionis Islamicae.

Meschita Süleyman Pascha paulo post insulam anno 1523 occupatam a Suleimano I aedificta est.

Ab imperio Italiano (1912 - 1943 sive 1947) aditus portus a statuis cervi cervaeque terminatur, quae nova Rhodi signa ibi positae esse dicuntur, ubi antiquitate bases Colossi Rhodii fuerunt. Praeterea multae viae et aedificia adhuc in usu exstructae sunt. Architectus maximi momenti erat Florestanus Di Fausto, qui inter alia Ecclesiam Annuntiationis Rhodi aedificavit.

Etiam Palatium Magni Magistri in urbe vetere denuo aedificatum est, dimidio autem maius quam pristinum. Itaque palatii ecclesia, quae adhuc exstabat, cedere debuit et ad ambulationem litoralem rursus erecta est.

Anno 1943 Rhodos a copiis Germanis occupata est; die 13 Iulii anno 1944 summus praefectus (Generalleutnant) Ulricus Kleemann Iudaeos insularum Rhodi ac Coi comprehendi iussit. Maxima pars eorum (circiter 1600 personae) in castris carceralibus Auschwitz perierunt. Tantum 151 Iudaei Rhodii et 12 Coi superstites erant. Anno 1947 Rhodo erant 60 incolae religionis Iudaicae, Coo unus solus[10].

Die 9 Maii anno 1945 copiae Britannicae insulam liberaverunt, anno 1948 Regno Graeciae coniuncta est.

Res oeconomicae

[recensere | fontem recensere]
Folia Capparis spinosae Rhodi ad acetaria condienda adhibentur.

Quaestus maximi momenti est periegesis (circiter 85 %). Ad hoc venit cultus vini et olivarum. Parva vini pars (circiter 5 %) etiam exportatur. Caprae et oves semiferae per montes vallesque vagantur, quarum ex lacte caseus optimus paratur.

Laophoria in insula - imprimis septentrionali - crebria vehuntur. Praeterea sunt numerosae taxiraedae, quibus omnes insulae loci facile attinguntur.

Cottidie naves diversi generis (inter quas, quae apta sunt ad autocineta ferenda) Rhodum ad insulas vicinas et ad Turciam connectunt.

Insulae aëroportus, qui 16 km a Rhodo urbe distat, Rhodos Island International Airport (sive Diagoras-Airport) appellatur.

Monolithos.
  • Palatium Magni Magistri in urbe Rhodo, olim sedes Magni Magistri ordinis Hospitalis, cuius minor pars (imprimis aditus cum ingentibus turribus) a saeculo quarto decimo repetit, maxima tamen, cum palatium anno 1856 displosione graviter deletum esset, primis decennis saeculi vicesimi (usque ad annum 1940) ab Italianis tum Rhodum regentibus denus aedificatum est.
  • Reliquiae urbis Ialysi
  • "Vallis papilionum" in insula boreo-occidentali sita
  • Reliquiae urbis Camiri
  • Castrum equitum Hospitalariorum nomine Monolithos in saxo praerupto litori imminens
  • Acropolis urbis Lindi in insula meridiana. Etiam numerosae domus nauarchorum et ecclesia Sanctae Mariae multis tectoriis ornata visu dignae sunt. Hoc loco multi artifices sedes collocaverunt.
  • Hic Rhodos hic salta! vel Hic Rhodos hic saltus!

Homines noti

[recensere | fontem recensere]
  1. Rhodos, Ministerium Aegaei (Neograece).
  2. Marcus Massetti et al.: (2006-11-11), "Artificial Occurrence of the Fallow Deer, Dama dama dama (L., 1758), on the Island of Rhodes (Greece): Insight from mtDNA Analysis", Human Evolution 21, No. 2: 167–175, in interrete: [1][nexus deficit]
  3. Genesis 10,4; 1 Paralipomenon 1,7
  4. E. Robertson, Notes on Javan. The Jewish Quarterly Review 20/3, 1908, 473
  5. Ilias 2, 653-670
  6. Thucydides VIII.44
  7. Demosthenes, Pro libertate Rhodiorum.
  8. Klaus-Peter Matschke: Das Kreuz und der Halbmond. Die Geschichte der Türkenkriege. Artemis & Winkler, Dusseldorpii/Turici 2004, p. 32s.
  9. Hellasfreunde Bern: 2/2009 mense Septembri 2009
  10. Götz Aly: Hitlers Volksstaat. Raub, Rassenkrieg und nationaler Sozialismus. Mit einem Nachwort: Antwort auf die Kritik. Fischer, Francofurti 2006, p. 299–308.

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Mario Benzi: Rodi e la civiltà micenea. Gruppo Ed. Internazionale, Romae 1992 (Incunabula Graeca. 94). ISSN 0073-5752.
  • Leonardo Ciacci: Rodi italiana 1912–1923. Marsilio, Venetiis 1991, ISBN 88-317-5581-1.
  • Lawrence Durrell: Reflections on a Marine Venus. A companion to the landscape of Rhodes. Faber, Londinii 2000, ISBN 0-571-20170-9.
  • Elias Kollias: Die Ritter von Rhodos. Der Palast und die Stadt. Die mittelalterliche Stadt Rhodos, Denkmal des Weltkulturerbes UNESCO 1988. Ektodike Athenon S. A., Athenis 1991, ISBN 960-213-255-8.
  • Esther Fintz Menascé: Gli Ebrei a Rodi. Storia di un’antica comunità annientata dai nazisti. 2. ed., 5. rist. Guerini e associati, Mediolani 2000, ISBN 88-7802-312-4.
  • Χριστόδουλος Παπαχριστοδούλου: Ιστορία τής Ρόδου: Από τούς προϊστορικούς χρόνους έως τήν ενσωμάτωση τής Δωδεκανήσου (1948). Δέμοδ Ρόδου, Σεγέ Γαμματόν καί Τεχόν Δώδεκανήσου, Athenis 1994. (Σείρα αυτότελόν εκδορεόν. αρ. 1). (Christodulos Papachristodulu: Historia Rhodi. A praehistoria usque ad unionem Dodeecanesi cum Graecia 1948). ISBN 960-85568-0-5.
  • Jürgen Sarnowsky: Macht und Herrschaft im Johanniterorden des 15. Jahrhunderts. Verfassung und Verwaltung der Johanniter auf Rhodos (1421–1522). Lit, Monasterii et al. 2001, ISBN 3-8258-5481-7 (Vita regularis 14).
  • Hatto H. Schmitt: Rom und Rhodos. Geschichte ihrer politischen Beziehungen seit der ersten Berührung bis zum Aufgehen des Inselstaates im römischen Weltreich. Beck, Monaci 1957 (Münchener Beiträge zur Papyrusforschung und antiken Rechtsgeschichte 40). (Simul: Monaci, Univ., Diss., 1955).
  • Nicolas Vatin: Rhodes et l’Ordre de Saint-Jean-de-Jérusalem. CNRS éditions, Parisiis 2000, ISBN 2-271-05545-8 (Patrimoine de la Méditerranée).
  • Hans-Ulrich Wiemer: Krieg, Handel und Piraterie. Untersuchungen zur Geschichte des hellenistischen Rhodos. Ed. Akademie, Berolini 2002, ISBN 978-3-05-003751-6. (Klio. Beiheft. Neue Folge (N. F.) 6) (Partim simul: Marburgi, Univ., Habil., 2000).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhodum spectant.
Lege Ῥόδος ("Rhodus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Situs geographici et historici: Locus: 36°10′12″N 27°55′12″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera