Attabyros

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Attabyros
Reliquiae templi Iovis summo in monte

Attabyros (Graece Αττάβυρος) altitudine 1215 m est summus insulae Rhodi mons.

In Mythologia Graeca Althaemenes, cui ab oraculo responsum erat se patrem interfecturum, summo in monte Iovi templum aedificasse traditur, sperans fore, ut hoc modo oraculum vitaret. Reliquiae sanctuarii adhuc exstant. Prope est ecclesiola Christiana.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karl Gratzl:Mythos Berg. Lexikon der bedeutenden Berge aus Mythologie, Kulturgeschichte und Religion, Purkersdorf 2000. ISBN=3-85119-280-X

Nexus externi[recensere | fontem recensere]