Cnidus

Coordinata: 36°41′9″N 27°22′30″E / 36.68583°N 27.375°E / 36.68583; 27.375
E Vicipaedia
Cnidus (Turcia occidentalis physicalis )
Cnidus
Cnidus
Tabula Turciae situm Cnidi indicans

Cnidus seu Cnidos (Graece: Κνίδος) fuit urbs Graeca antiqua Cariae cuius ruinae prope oppidum Tekir in Turcia visitantur. Saeculo septimo p.C.n. a classe Arabum destructa est.

De cultu Aphroditae[recensere | fontem recensere]

Praecipua dea apud Cnidios erat Aphrodite cui plura templa dedicata erant ː vetustissimum Aphroditi Doritidi, alterum Aphroditi Acraeae, novissimum Aphroditae Euploiae (id est bonae navigationis), etiam simplicius ab extraneis Aphroditae Cnidiae dictae. In quo templo statua deae unum e celeberrimis Praxitelis sculptoris operibus erat, Venus Cnidia hodie dicta. In nummis quoque plerisque Cnidii caput deae exprimere solebant. Qua de causa Atheniensis navarchus Conon postquam magnam victoriam anno 394 a.C.n. apud Cnidum de Lacedaemoniis rettulit et ipse templum Aphroditi in Piraeo dedicavit.

Hodie Cnidus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Cives illustres[recensere | fontem recensere]

Nummus Cnidiorum nudam Aphroditen exhibens ad imitationem celeberrimae statuae Veneris Cnidiae dictae.
  • Agatharcides, geographus qui de rubro mari secundo saec. a.C.n. scripsit.
  • Ctesias, medicus Artaxerxis qui circa 400 a.C.n. de rebus Persicis et Indicis libros composuit.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Despectus in portum et ruinas urbis Cnidi

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cnidum spectant.


Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!