Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Lingua Turcica

E Vicipaedia
(Redirectum de Turcice)
Jump to navigation Jump to search
Lingua Turcica
Türkçe
IPA: [ t̪yɾktʃe ]
Taxinomia:
Locutores: c. 80,000,000
Sigla: 1 tr, 2 tur, 3 tur
Status publicus
Officialis Turcia, Cyprus, Syria, Iran, Macedonia Septentrionalis, Ager Merulensis
Privata Germania, Bulgaria,Syria, Francogallia, Nederlandia, Austria, Graecia, Civitates Foederatae Americae
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Institutum linguae Turcicae [1]
(Türk Dil Kurumu)
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Tabula locutorum linguae Turcicae

Tabula locutorum linguae Turcicae

Lingua Turcica[1] (Turcice Türkçe) notissima est familiae Turcicae et una linguarum Altaicarum si haec superfamilia accipienda sit. Locutorum habet circiter 70 000 000. Quae est lingua agglutinativa.

Kalendis Novembribus anno 1928 abecedarium Latinum in Turcia inducitur. Antea litterae Arabicae in usu erant.

Situs[recensere | fontem recensere]

Lingua Turcica in Turcia, Cypro, Macedonia Septentrionali, Syria, Mesopotamia, Libano, Bulgaria, Persia, Agro Merulensique publice, etiam in Germania, Bulgaria, Graecia privatim adhibetur, et passim ubi gens Turcorum pervenit aut belli aut migrationis causa.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Verba Turcica plurimas formas habent, ut in lingua Latina, quae functionem verborum in sententia clare exprimunt et subiectum non est semper obligatorium. Exempla:

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen Turcicum numerum pluralem cum -lar/-ler et septem casus habet. Exemplum:

Elma (malus) Kitap (liber) Ekmek (panis)
Nominativus Singularis Elma Kitap Ekmek
Pluralis Elmalar Kitaplar Ekmekler
Accusativus Singularis Elmayı Kitabı Ekmeği
Pluralis Elmaları Kitapları Ekmekleri

Pronomina[recensere | fontem recensere]

Sunt sex pronomina.

Singularis Pluralis
Prima Ben Biz
Seconda Sen Siz
Tertia O Onlar

Verbum[recensere | fontem recensere]

Verba Turcica tempora et personas clare exprimunt.

Edo Bibo Lego Scio -
Ben yerim içerim okurum bilirim -#m
Sen yersin içersin okursun bilirsin -s#n
O yer içer okur bilir nihil
Biz yeriz içeriz okuruz biliriz -#z
Siz yersiniz içersiniz okursunuz bilirsiniz -s#n#z
Onlar yerler içerler okurler bilirler nihil vel l#r

Symbolum # hic vocalem repraesentat.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Haec exempla sententiarum Turcice scripta videre possumus.

Exempla sententiarum in lingua Turcica
Structura sententiae Subiectum Praedicatum Verbum
Turcice (Ben) Türkçe öğren.m.iyor.um
Latine (ego) linguam Turcicam (accusativus) (nunc) disco
Anglice I Turkish am learning
Turkice (Sen) elma.yı ve ekmeğ.ı yer.sin
Latine (tu) mal.um et pane.m edis
Anglice You apple and bread eat

Subiectum hic repraesentatum est inter (), quia non est obligatorium in sententiis Turcicis. Verbum subiecta clare exprimunt.

Microlexicon[recensere | fontem recensere]

salve - Merhaba!
gratias – sağolun/teşekkürler/çok teşekkürler/teşekkür ederim/sağol.
gratias multas – çok sağolun/teşekkür ederim.
valete – görüşmek üzere/Hoşça kal.
non intellego – anlamıyorum/anlamadım.
quomodo Latine hoc dicis – bunun Latince'si nedir?
scisne ... – ... biliyor musunuz?
Anglice – İngilizce
Francogallice – Fransızca
Latine – Latince
ego – ben
meus – benim
me, mihi – beni, bana
tu – sen
ille - o
nos – biz
vos – siz (etiam "tu" forma urbana)
illi - o
quid nomen tibi est? – adınız nedir?/Sizin adınız ne?
quid agis? – ne yapıyorsunuz?
valesne – nasılsınız?
bene – iyi
male – kötü
maritus – koca
proles – çocuklar
mater – anne
pater – baba
amicus / amica – arkadaş
ubi sunt loca secreta? – tuvaletler nerede?
ante - önce
post - sonra
prandium - yemek
aqua - su
vitae - yaşam
bella - savaş
cave - dikkat!
circa - yaklaşık
cum - ile
et - ve
pax - barış
mare - deniz
stupidus - salak
vide - görmek
leo - aslan

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!