Ialysus (Rhodus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ialysus (Rhodus)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°25′0″N 28°9′0″E
Numerus incolarum: 11 331
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Rodos Municipality

Geographia

Superficies: 16.700 chiliometrum quadratum

Ialysus sive Ialysos (f., Graece: Ἰήλυσος, Neograece: Ιαλυσός) in insula Rhodo boreo-orientali sita usque ad annum 2010 fuit demus Rhodi, ab anno 2011 est "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα) Rhodi demi. Nomen ab urbe antiqua homonyna trahit. Sedes administrativa hodie Trianta (Τριάντα) appellatur, quae est urbs numero incolarum secunda in insula.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Urbes Lindus, Ialysos et Camirus a tribus fratribus eorundem nominum conditas esse traditur. Erant filii Cercaphi, maioris natu Heliadarum, filiorum Helii et Rhodes.

Rhodii novem navibus Tlepolemo duce Bello Troiano interfuerunt; Homerus in catalogo navium, qui dicitur, urbes Lindum, Ialysum et Camirum nominat:

Τληπόλεμος δ᾽ Ἡρακλεΐδης ἠΰς τε μέγας τε
ἐκ Ῥόδου ἐννέα νῆας ἄγεν Ῥοδίων ἀγερώχων,
οἳ Ῥόδον ἀμφενέμοντο διὰ τρίχα κοσμηθέντες
Λίνδον Ἰηλυσόν τε καὶ ἀργινόεντα Κάμειρον.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Dores, qui a saeculo undecimo insulam inhabitabant, tres urbes Ialysum, Camirum et Lindum condiderunt, quae liberae civitates (poleis) Rhodum regebant, donec anno 408 a.C.n. se coniunxerunt, ut in insula boreo-orientali urbem Rhodum conderent. Tres urbes una cum Coo, Cnido et Halicarnasso ad Hexapolim Doricam pertinebant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Homerus, Ilias 2,653-656

Nexus externi[recensere | fontem recensere]