Accusatio sanguinis Rhodia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Accusatio sanguinis Rhodia fuit accusatio sanguinis a Christianis orthodoxis Graecis adversus Iudaeos anno 1840 Rhodi in insula (illo tempore Imperii Ottomanici parte) allata. Christiani dixerunt puerum Christianum, qui mense Februario illius anni evanuerat, ab Iudaeis ritualiter necatum fuisse.

Primo calumnia favorem consulum plurium civitatum Europaearum assecuta est, in quo numero erant Regnum Britanniarum, Francia, Imperium Austriacum, Suecia, ac Graecia, quamquam postea aliquot Iudaeos faverunt. Gubernator Rhodi diuturnam consuetudinem infregit gubernatorum Ottomanicorum (qui antea negaverant homicidia ritualia fuisse) et accusationem sustinuit. Magistratus plures subiectos Iudaeos comprehenderunt, quorum aliqui torti falso confessi sunt, et totum vicum Iudaeum duodecim dies obsederunt.

Iudaei Rhodii auxilium imploraverunt ab Iudaeis Constantinopolitanis, qui preces ad res publicas Europaeas perferendas curaverunt. In Britannia et Austria, societates Iudaeae auxilium a ministris consecutae sunt, qui litteras ad legatos Constantinopolitanos miserunt, definite accusationem reprehendentes, et legati de mendacio accusationis consentire coeperunt. Gubernator Christianos Rhodios moderari non potuit et ad administrationem altam casum misit, quae inquisitionem solemnem coepit et mense Iulii 1840 innocentiam communitatis Iudaeae declaravit. Tandem mense Novembre eiusdem anni sultanus Ottomanicus decretum edidit, accusationem falsam denuntians.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]