Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Serpentes

E Vicipaedia
(Redirectum de Serpens)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: serpens (discretiva)

Snakes Diversity.jpg

Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Ophidia 
Subordo : Serpentes 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
128.5–0 m.a.Cretaceo > Recens
Territorium
World.distribution.serpentes.1.png

Serpentes[1] sunt reptilia ordinis Squamatorum, plerumque sine cingulo scapulari pelvicoque artibusque. Ita vocantur scilicet quia serpunt, nam, cum apoda sint, aliter moveri nequeunt. Omnibus serpentibus caput depressum varià figurà (circulari, rectangulà, triangulà) corpus longum, et cauda plerumque brevissima est. Aliquorum ore glandulae venificae sunt, conexae cum canale venenifero, qui venenum usque ad dentes veneniferos affert, qui id in vasa sanguinea infundunt. Maxima serpentium pars ovipara est (ova pariunt), sed aliqui (exempli gratia viperidae vel pythonidae) ovivivipari sunt, id est pullos viventes natos ex ovibus matris corpore pariunt. Provincia herpetologica quae serpentibus studet ophiologia appellatur.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Secundum ITIS ordo Serpentium in duos infraordines et viginti novem familias divisus est:[2]

Infraordo Alethinophidia Infraordo Scolecophidia

Evolutio[recensere | fontem recensere]

Serpentes putantur aevo Cretaceo vel fortasse Iurassico, lacertiliis se evolvisse. Vetustissimum fossile veri serpentis inventum est Haasiophis, qui abhinc annorum centum fere milliones vivebat.

Epitome phylogeneticum gregum Serpentium quae exstant
Serpentes
Scolecophidia

Leptotyphlopidae


 

Anomalepididae



Typhlopidae




Alethinophidia
Amerophidia

Anilius



Tropidophiidae



Afrophidia
Uropeltoidea

Uropeltidae


 

Anomochilus



Cylindrophis




Macrostomata
Pythonoidea

Pythonidae



Xenopeltis



Loxocemus



Caenophidia

Acrochordidae



Xenodermidae



Pareidae



Viperidae



Homalopsidae



Lamprophiidae



Elapidae



Colubridae



Booidea

Boidae



Erycinae



Calabaria



Ungaliophiinae



Sanzinia



Candoia







Hic tantum cognationes inter Serpentes, sed non tempora evolutionis, indicantur.[3]

Serpentes et homines[recensere | fontem recensere]

Pericula[recensere | fontem recensere]

Serpentes possunt hominibus esse periculosae ob morsum venenatum, venenum in oculos sputum, aut constrictionem. Plurimae serpentes non sunt venenatae, et tantum quindecim centesimae fere trium milium specierum serpentium hominibus periculosae habentur. Maximae familiae serpentium venenatarum sunt Viperidae et Elapidae.[4]

Quotannis inter 4.5 et 5.4 milliones hominum a serpentibus mordentur. Ex hoc numero inter 1.8 et 2.7 milliones in morbum grave incidunt et inter 81 000 et 138 000 moriuntur. Pleraeque autem mortes antiveneno prohibere possunt.[5]

Incantatio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Incantatio serpentium

Incantantio serpentium est genus spectaculi publici in quo incantator, instrumento musico canens, quasi per hypnosim, serpenti moderari videtur. Hodie praecipue in India aliisque terris Asiae Meridianae reperitur.

Sententiae de serpentibus[recensere | fontem recensere]

  • Evangelium secundum Matthaeum 10.16: "Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae."[6]
  • Liber Genesis 3.1: "Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus."[7]
  • Vergilii Eclogae: "Qui legitis flores et humi nascentia fraga, / frigidus, o pueri (fugite hinc!), latet anguis in herba."[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Serpens, -entis, f., rarius m., gen. plur. serpentium, rarius serpentum. Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus
  2. "Serpentes" apud Integrated Taxonomic Information System (2019).
  3. Lee, Michael S. Y.; Andrew F. Hugall, Robin Lawson & John D. Scanlon (2007). "Phylogeny of snakes (Serpentes): combining morphological and molecular data in likelihood, Bayesian and parsimony analyses". Systematics and Biodiversity 5 (4): 371–389 
  4. Brian J. Daley, "Snakebite" apud Medscape (2018).
  5. "Snakebite" apud Ordinem mundi sanitarium (2019).
  6. Nova Vulgata Mat. 10.16.
  7. Nova Vulgata Gen. 3.1.
  8. Publius Vergilius Maro, Eclogae 3.1.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Serpentes spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Serpentes" apud Vicispecies.