Alimia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Alimia (Neograece: Αλιμιά, F.Sg.) sive Almia vel plerumque Alimnia (Neograece: Αλιμνιά) est insula Graeca Aegaei maris in catena insularum Dodecanesi inclusa. Insula a demo Chalce in regione Aegaeo Australi (Περιφέρεια Νότιου Αιγαίου) administratur.

Insula 6.5 km², cuius longitudo maxima est 5 km et latitudo 4 km, quaeque usque ad 274 m surgit, circiter 7 km a Rhodo in occidentem et a Chalce in orientem versus sita est.

Sinus Ormos Amelias

Insula partim silvis tecta, quae fontes habet, paucis pastoribus, qui insula ad tempus utuntur, exceptis non iam inhabitatur. Ecclesia bene servata ab incolis pristinis colitur.

Summo in insulae monte reliquiae sunt castri equitum ordinis fratrum Hospitalariorum, ex quo olim signa ad Rhodum data sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alimiam spectant.