Jump to content

Myconos

E Vicipaedia
Wikidata Myconos
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°27′0″N 25°20′0″E
Numerus incolarum: 10 134
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Cyclades, Mykonos Municipality

Geographia

Superficies: 105.793 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Myconos: situs
Myconos: situs

Myconos (Graece Μύκονος) est insula et demus a Delo ad orientem versa, in catena insularum Cycladum inclusa, cuius summus mons ad 341 m oritur. Usque ad annum 2010 nomo vel praefecturae Cycladibus attributa nunc ad regionem Aegaei Australis pertinet. Una cum Delo, insula non habitata Renia et pluribus insulis minoribus demus etiam regionalem Myconi unitatem (Περιφερειακή ενότητα Μυκόνου) format, quae duos legatos in consilium Aegaei Australis regionalem demittit. Insulae areae 86 km² sunt circiter 9 300 incolae, quorum maxima pars loco insulae medio homonyno, ab incolis simpliciter Χώρα appellato, vivunt. Insula inter locos in Graecia a peregrinantibus maxime petitos numeratur.

Historia antiqua

[recensere | fontem recensere]

In litore septentrionali (intimo sinú Panormi) habitationes neolithici exeuntis Phthelia et Maure Spelea repertae sunt, in paeninsula austro-occidentali Anabolusa autem sedes Cycladum culturae ineuntis. In colle Palaeocastro iam aetate aenea culto, ubi hodie est vicus Ano Mera, civitas (polis) fuit nomine ignoto, altera polis loco Myconi urbis hodiernae saeculo undecimo a.C.n. orta esse videtur, cum Iones ex Attica ad insulam inhabitandam pervenerunt. Reliquiae sepulcri tholi forma in litore austro-occidentali siti cum fabula Aiacis Locrii procella submersi coniunguntur.[1]

Myconos anno 490 a.C.n. a Datide subacta apud Salamina (480 a.C.n.) in Persarum partibus pugnavit, tum usque ad annum 404 a.C.n. Atheniensibus sociisque parens fuit. Postea Macedonii, Ptolemaei, Rhodii, denique Romani insulam dominati sunt. Tempore Romano vinum Myconi magni aestimatum est.[2]

Historia recentior

[recensere | fontem recensere]
Portus Myconi

Constantinopoli a crucigeris capta (vide: Quarta expeditio sacra) anno 1207 insula sicut et Tenos sub potestatem familiae Venetae nomine Ghizzi redacta est. Ultimus huius familiae dominans, Georgius Ghizzi, insulam anno 1390 testamento rei publicae Venetae tradidit. Ubi anno 1537 Myconos pars Imperii Ottomanici facta est, multi incolae in alias insulas fugerunt, pars trucidata aut in servitutem redacta est, ut insula per multos annos paene desolata iaceret. In Graeciam in libertatem vindicando (anno 1830 Myconienses quam plurimum conferebant. Res prosperae autem demum saeculo vicesimo medio in plebem venerunt, cum plures in annos peregrinantes insulam locum recreationi idoneum cognoscebant.[3]

Fabula Graeca narrat Herculem inter duodecim athla homines immanis magnitudinis in mare proiecisse; quibus in saxa mutatis insulam Myconum exstitisse. Nomen insula trahit a Mycone, Apollinis nepote.

Homines noti

[recensere | fontem recensere]
Ecclesia Panagiae Paraportianae
  • Museum Archaeologicum
  • Museum ethnographicum
  • Museum navale Aegaei maris
  • Ecclesia Panagiae Paraportianae (Παραπορτιανή)
  • Monasterium Panagiae Turlianae


In urbe Mycono architectura in Cycladibus typica invenitur: Domus candidae cum tectis planis, portae coloratae ac finestrae floribus ornatae, viae abruptae lapidibus stratae. Tantum vicus "Parvae-Venetiae" in litore situs modo Venetiarum aedificatus est.

Res oeconomicae

[recensere | fontem recensere]
Quinque reliquae ventimolae

Myconienses imprimis peregrinantibus curandis, qui ibi in commeatu sunt, lucrum faciunt. Inter quos his diebus plurimi homosexuales utriusque sexus sunt, quod magnae societates viatoriae in visitatoribus conquirendis praedicant. Insignia insulae sunt quinque (ex antea decem) ventimolae, quae frumentum ab aliis insulis aportatum moluerunt.

  1. Siegfried Lauffer (ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Augustae Vindelicorum 1989, p. 448-449
  2. ibidem
  3. ibidem

Strabo, Geographica X.5.9

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Myconum spectant.


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera